In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Oratione autem in longum producta ex hoc in id fertur, quod ei annectitur, cum dicat: est [etiam] aliquid in horum medio locatum, quod ad utrumque eorum dicitur alterum. intenditque etiam explicare, quod, si inter haec duo extrema locus medius inveniatur, qui duobus modis invenitur, rationi quoque consonum erit, ut inter haec duo corpora duo collocentur. quae ad utrumque eorum relata alterius vim obtineant. quare <dicit:> quod et ut extremum et ut medium eorum invenitur, medium est, cum interiectum sit et ad utrumque eorum alterum sit et extremum, siquidem superiori relatum, quod inter illud ac inferius existit, deorsum inveniri dicetur, inferiori autem contra pari ratione sursum. hoc igitur modo continget, ut quod inter haec duo interiectum est ad utrumque latus inclinet ac supra et infra existat; ob eamque causam quod inter absolute grave et absolute leve consistit, grave et leve extiterit, ut aqua et aer.

Idem deinceps alia oratione hunc iu modum explicavit.

Quod continet, id formae, quod vero contiuetur, id materiae esse ubique dicimus. haec vero duplicatio et differentia in omnibus generibus invenitur; nam in qualitate hoc formae, illud autem materiae locum tenet, exempli gratia, operationes quidem formae, dispositio vero materiae vim obtinet atque in universum dispositio materiae, habitus formae rationem obtinet; in quantitate etiam quod non rectum est et rectitudine caret, naateria existit, sed in eo, quod rectum est et mensuram quandam habet, forma invenitur; et in iis, quae in loco dicuntur, supra quidem formae, infra vero materiae locum tenet; supra enim terminus quidam ac finis est, infra vero terminatum propriumque. similiter in inclinatione quoque, id, quod leve est, veluti forma, quod autem grave, veluti dispositio existit. [quapropter] in ipsa etiam eius, quod leve est et quod grave, materia, ilia ut forma, haec ut materia est. levis autem et gravis materia, dispositio primae materiae ad inclinationem est; dispositio namque ad colorem ab ea dispositione diversa est, quae ad caliditatem frigiditatemque existit, idque secundum proportionem. ita gravis etiam dispositio est. nec per allatam orationem discerni vult, utrum materia dispositioque unum idemque existant, an duo diversa sint. et in ipsa etiam materia, ilia quidem ut forma, haec autem ut materia est; ut forma quidem dispositio ad levitatem (perspicuum est enim dispositionem cum supposito esse), ut materia autem dispositio ad gravitatem existit, ex eo, quod una et eadem ambobus est, sed dispositione distinguuntur; non enim uniuscuiusque eorum essendi ratio eadem est. quem-

239
madodum sanabile et aegrotabile secundum subiectum unum ef [*](f. 64r) idem sunt, uniuscuiusque vero eorum essendi ratio eadem non est; hoc est: eadem ratio non est eius, quod aegrotare potest, et quod valere; etenim morbis obuoxium esse affectionis facilitate, hoc autem, nempe valere, afectionis fit difticultate.

Corpus enim quod eiusmodi materiam, levitateni nempe, sortitur, veluti ignis, statim leve et supra invenitur, quod autem coutrariam materiam habet, contra grave et infra est, quemadmodum invenitur terra; et veluti ignis ex materia et forma coniunctis ad modum formae constat, ita terra ex materia et forma ordinatis ad modum materiae, ob eamque causam ignis quidem continet, terra autem continetur. et cum harum rerum ordo hoc modo se habeat, in gravis et levis materia has duas statuit distinctiones; vultque deinceps inter haec duo elementa, quae ad duas partes inclinant, duas alias materias collocare; cum autem mancum sermonem adduxerit, ideo obscuram et inexplanatam. orationem statuit.

Inter has quidem, inquit, duas materias, levis nempe et gravis materiam, duae aliae materiae collocantur, quae veluti duo earum fines existunt; fines autem non quemadmodum si diceremus superficies formarum superficies esse, sed veluti naturae earum fines; quae partim ab iis diversa est, <partim> commimis existit. quemadmodum si de coloribus diceremus, terreum colorem cuiuscunque albi et nigri coloris finem esse, cum eius terminus penes alterum ita. sit. ac cum illae duae materiae inveniantur, | quae iis oppositae [*](f. 64v) sunt, <et> duo fines illarum, illae ut forma sunt ordinatae, hae vero ut materia existunt; ambae hae vero proportioue ad duo extrema ac duo idtima supra et infra movebuntur, comparatione vero unius ad alterum, haec superioris absolute, illa inferioris rationem habet. ob eamque causam aqua et aer, quibus hae duae insunt materiae, levitatem et pondus habent, quorum unumquodque duarum materiarum motum, versus superiorem et inferiorem locum, insequitur. aqua quidem omnibus corporibus, praeterquam terrae, substernitur, quoniam eius suppositum finem materiae, quae absolute gravis existit, proximum insequitur; id vero locus est, qui post ultimum locum existit. atqui aer ob eandem causam [omnibus corporibus,] praeter ignem, eminet. [*](9 quemadmodum et sqq.] Al exhibet: et quemadmodum invenitur terra, ita et ignis quoque. ex materia enim et forma coniunctis terrae materia, ex materia autem et forma ordinatis, ignis materia constat 20 fines] cf. Simpl. p. 719, 29 non om. codd. 21 superficies (alt.)] exspectes fines] finis codd. Al 22 quae—existit scripsi: a quibus in aliquo dirersae sunt, ac illis communes existunt codd. Al 23 fuscum ac terreum Al: intellege τὸ φαιόν 25 ac cum scripsi: quemadmodum codd. Al 26 et addidi)

240
quoniam autem materiae, quae initium ac finis dicuntur, duae [*](f. 64v) suut, quae igitur interiectae sunt, duae extiterint. cum enim unum sit modo elementum, quod omnibus corporibus eminet, id est ignis, unumque tantum, quod omnibus substernitur, hoc est terra: duo necesse est esse, quae simul et eminent et substernuntur — num autem hoc necessarium sit, in Libris de Ortu et Interitu explicabitur — et baec aquae et aeris ratio est. quoniam autem baec omnia quatuor sunt, quatuor tantum erunt eorum materiae; primae vero materiae hoc quidem modo quatuor sunt, secundum quod unam communem ac primam inclinationem habent. necessario autem convenit, ut communi alicui occurrant, quod unum est . . . cum id, quod omnibus corporibus substernitur, unum existat, ita et quod omnibus eminet. omnino igitur conveniet, ut quae interiecta sunt, duo existant. num autem hoc conveniat, in Libro de Ortu Interituque explicabitur. atqui absolute nullo pacto duo sunt, quoniam contraria, cum duo siut, quae interiecta sunt, convenit, ut duo existant. <et> cum fortuito elementorum sumat atque ex hoc necessario <non> etficiat iuxta elementorum numerum esse quatuor, tametsi ex iis, quae deinceps dicuntur, perspicuum evadet ratione consonum esse, ut, quern diximus, motus tiat, inquit:

Nihil enim obstat, quominus in medio contrariorum unum et plura sint. et inquit Alexander: qui omnino quatruplicem materiam efficit, quae uniuscuiusque elementorum inclinationi accommodatur, difficultates omnes evadet, quas innuit supra eos, qui unum vel duo loca inclinationem posuere. atqui eos necessario fateri cogit, ut plurimus aer, cum maior in eo inanitas sit quam in pauco igne, eo levius existat, ac ignis sit, qui ex pluribus triangulis constet, cum ilia (?) per se esse dicantur. magis autem conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur, cum existimetur haec de elementis ab eo dicta esse, ac inclinationis materiam teriam ponat, nisi quod retulit: gravitatis materia est, quatenus tale est potentia, quatenus vero tale, materia levis, id ipsum prohiberet; elementa enim potestate materia inclinationis nou sunt, sed actu ita dicuntur esse, ac id etiam, quod retulit: ipsam quidem eandem existere, <esse autem> non ita se habere, quemadmodum id se habet, quod valere et [*](1 duae (materiae) codd, ac finis Al.: finium codd. 7 de Ortu] Π 2 11 ut— quod (12) scripsi: quod communi alicui occurrit, unum sit quodque Al (fort, post est lacuna hiat) 12 cum—explicabitur (15) delenda sunt 14 et 16 duo Al: aequales codd. 16 duo sunt corruptum: conicio declaratur (cur . . conveniat) (cf. Averr. p. 263 K 17 et addidi sumut scripsi: sumamus codd. Al 21 motus suspectum 23 Alexander] cf. Simpl. p. 720, 9 et sqq. (locus corruptus) 27 aer Al (cf. Simpl. l. 17): aurum codd. 29 ante cum lacuna hiat 32 retulit] 312a17)

241
aegrotare potest, intellegi prohibet hoc de elementis dictum [*](f. 64v) fuisse.

Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus] inesse . . ., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem hac de re tractationem aggreditur. etenim haec etiam una ex actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi de iis disserendi locus, probat autem haec duo in propriis eorum locis pondus habere ex eo, quod, cum ilia, in quibus uitebantur, subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae; sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt, una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris, qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur. quemadmodum in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?) vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim | [*](f. 65r) aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat, atque α capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur, aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit, quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa [*](4 signum lacunae posui 17 ad—coligitur (18)] exspectes subiectam . . ad se . . colligit 18 extensioque et una fit (19) emendavi: ponitque extensionem et unam esse codd. Al 21 celeritas—simili (25)] locum obscurum vertit Al: levitas motus . . aqua attrahitur, sursum extiterit et aquae motio, levitate aquae levior fuerit . . . quemadmodum iis usu venit, quae lentore visciditateque praedita sunt, quibus aliquid annectitur, dum aliquis corpus quidpiam eis adhaerere facit, veluti trabem vel aliquid simile. 29 divisionel fort, emendandum attractione)

242
non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit. [*](f. 65r) siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum aqua trahatur. et quemadraodum terra in sublime non fertur detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit, si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra ullius levitatis est particeps; quare neque liaec etiam alicui eminet. duo autem, quae in medio loeata sunt, deorsum feruntur, si ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur; quae autem inter haec duo loeata sunt, quoniam absolute gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur profundius substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent, feruntur, quibus supereminent, si <infera> subtrahantur.