In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

At vero quod in oratione deduxit definitum quoddam medium inveniri, ad quod gravia corpora moventur, id ipsum initio explicavit inquiens: fieri non potest, ut infinite quicquam moveatur; <deinde quod> omnia corpora, quae ad terram feruntur, ad pares angulos feruntur. cur vero impossibile sit, ut quicquam infinite moveatur, ita perspicuum fiet. motus ortus quidam est nee ortus aliquis immortalis invenitur; quemadmodura enim non est ulluin impossibile, veluti ut trianguli auguli sint tres tribus rectis aequales, ita etiam nec fit. si enim esset, fieret etiam aliquid impossibile possibile et ens, sique etiam fieret, esset quoque aliquid, quod fieri [*](3 leve codd.: grave Al ex coniectura; sed lacuna unius lineae statuenda 9 verba quandoquidem—appellatur (10) aliunde huc illata esse videntur. 31 non possit 40 fieret scripsi: inveniretur codd. Al)

237
non potest; sique motus non erit in infinitum, finem possidebit. [*](f. 63v) si autem totus hic finis fiierit corporibus, quae versus terram ferantur, secundum oppositiouem unius ad alterum <παράλληλα>, in motatione alter finis erit; fieri autem non potest, ut eiusmodi fines in medio consistant, quouiam uni unum datur medium, insuper nihil est, quod cogit, ut eorum medium unum sit, siquidem fieri potest, ut omnium eorum medium non sit unum. si autem ad pares angulos moveautur, necessario convenit, ut quod versus terram movetur, si nihil prohibeat, <aliud alii> occurrat, ac idem locus, cui occurrit, necessario medium extiterit. omnium vero motuum, qui versus terram instituuntur, finis medium existit, quoniam medium (quemadmodum in mathematicis scientiis demonstratum sphaerae centrum existit. motuum autem finis, si <levium> erit corporum, cum eo sit, quo aliquid <leve> attingat, fieri etiam posse ut sursum feratur, [siquidem id quod a centro movetur, sursum fertur.] an autem terrae centrum sit finis vel universi centrum, nostrum non est in praesenti sermone pertractare. supra autem dictum fuit idem utrorumque centrum existere, ac primum in huius totius centrum ferri et, cum huius totius centro contiugit, ut terrae etiam centrum sit, hoc iure ad centrum terrae quoque moveri.

Deinceps explicabitur omnino consentaneum esse, ut corporum inclinationes duae existant. quoniam autem medium invenitur et ad id corpus fertur, (piod omnibus corporibus subest . . . extremum igitur loci inveuitur, in quo eorum motum faciunt; etenim extremum invenitur ac medio oppouitur; necesse igitur erit, ut corpus, quod omnibus corporibus eminet, ad id feratur. adiunxitque extremo: loci, in quo | eorum motum faciunt, ut [*](f. 64r) distingueret, de quonam alio extremo loquatur; quod enim in extremo huius totius consistit, nempe quintum corpus, hoc quidem inclinationem non liahet. necessario itaque convenit (quemadmodum retulimus) ut corpori, quod omnibus corporibus eminet, id, quod ad medium fertur, contrarium sit; omni namque contrario <contrarium> alterum inveuitur, si quod est, per se quidem, non autem ex accidenti existat. atqui medio extremum contrariatur, et quod eminet, ei, quod substernitur, contrarium existit. quoniam autem duo sunt loca, necessario fit, ut duae sint inclinationes; eius uempe quod [*](9 aliud alii addidi: ei Al: codd. corrupti 13 si - sursion (15) scripsi: quoniam si erit, postquam aliquid attigerit, fieri etiam . . . ut grave guippiam sursum Al 15 siquidem — fertur (16) om. codd. 17 nostrum — pertractare scripsi: de hoc inferius pertractabimus Al male supra] Arist. 296b9 et sqq. 24 post subest lacuna hiat 25 eorum, faciunt emendavi hic et infra (28): eius, reponit Al)

238
substernitur, ac eius. quod eminet inclinatio, quarum una griavitas, [*](f. 64r) alia levitas dicitur.

Oratione autem in longum producta ex hoc in id fertur, quod ei annectitur, cum dicat: est [etiam] aliquid in horum medio locatum, quod ad utrumque eorum dicitur alterum. intenditque etiam explicare, quod, si inter haec duo extrema locus medius inveniatur, qui duobus modis invenitur, rationi quoque consonum erit, ut inter haec duo corpora duo collocentur. quae ad utrumque eorum relata alterius vim obtineant. quare <dicit:> quod et ut extremum et ut medium eorum invenitur, medium est, cum interiectum sit et ad utrumque eorum alterum sit et extremum, siquidem superiori relatum, quod inter illud ac inferius existit, deorsum inveniri dicetur, inferiori autem contra pari ratione sursum. hoc igitur modo continget, ut quod inter haec duo interiectum est ad utrumque latus inclinet ac supra et infra existat; ob eamque causam quod inter absolute grave et absolute leve consistit, grave et leve extiterit, ut aqua et aer.

Idem deinceps alia oratione hunc iu modum explicavit.