In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Deinde ait: cum igitur his inclinatio ita tribuatur, gravitas autem et levitas in compositis 003E; corporibus inveniautur, perspicuum est igitur, ipsa iuxta eorum constitutionem ex illis inclinatione inter se differre, secundum quod simplicia corpora sortita sunt, quorum id levius, quod ex pluribus levibus elementis constituitur. igitur corporum ab elementis compositorum diferentia ad primorum corporum diferentiam sequetur. quod quidem ipsum ante dicebat oportere facere et eos, qui inclinationis differentiam ad inanis implicationem retulerunt.

Deinde dicit: fit autem, ut non ubique unum et idem aliquid grave sit vel leve, neque ctiam uno eodemque levius vel gravius; trabs enim, quae centum librarum pondus habet, in aere quidem gravis, in aqua vero ievis existit; trabs enim in aqua innatat, plumbum vero subsidit. idque causae esse dixit, quod in omnibus corporibus praeterquam in igne in propriis eorum locis [modo] pondus invenitur, in locis autem ceterorum illorum praeterquam in locis, quae <inferiora> sunt, graviora sunt, ac hoc modo terra omniaque corpora, quae maxime terrena sunt, ubique pondus habent — ea enim et in terrae loco et in locis ceterorum illorum pondus habent — aqua autem in proprio loco et in locis ceterorum elementorum pondus habet, non autem in terrae loco — terra enim aqua gravior existit — aer vero in proprio loco id habet et in ignis loco; at pondus non habet in locis ceterorum illorum elementorum, quae pondus habent, terrae nempe et aquae, num autem in proprio loco pondus habeat, hinc intellegi potest, quod uter inflatus trahat plus quam inanis. si quid igitur compositorum corporum plus habeat aeris quam aquae et terrae, veluti trabs, in aere quidem erit gravis, ex eo, quod in hoc ex omni vel ex maiore parte ponderosum constat; etenim ex plurimo aere, qui gravis est, constat, uec non etiam ex terra atque ex aqua, quae gravia sunt, conflatur; in aqua autem Ievis est, ex eo, quod ipsa in hac maiore ex parle Ievis est, quoniam | aer et aqua levia [*](f. 62v) sunt ac ex modico pondere constant, hac itaque de causa lignum, [*](15 dicebat ex coniectura 20 centum codd. Al et Averr. hic et infra 25 inferiora addidi 36 trabs] ξύλον (cf. supra) 40. 41 exspectes in aqua Ievis est . . constat)

232
quod centum librarum pondus habet, in aere gravius est quam [*](f. 62v) plumbi libra, in aqua autem levius existit. unumquodque enim eorum triplici gravitate in aere constat, quamvis leve aliquid velut ignem habeat; tres autem gravitates appello, aerem, aquam et terram. si igitur trabs ex plurimo aere constat, et horum unumquodque (quemadmodum praefati sumus) tripliei gravitate constat, tum qua exuberantia trabs, quae centum librarum pondus habet, plumbi libra gravior est, eadem in aere eo gravior existet ac maiore celeritate movebitur. at si in aquam ceciderint, trabs quidem plumbo levior hie extiterit, quoniam ipsa ex plurimo aere levis est (aer enim modica gravitate in aqua <et> levis plumbum autem subsidet, quoniam multa gravitate constat, hoc certe, si elementis praeter ignem gravitatem attribuas, immo omnibus illis praeter terram levitatem attribuas. ita enim eius oratio intellegi posset; aeris namque levitas cum maior sit in aqua, ob hanc causam trabs in aqua plumbo levior fuit.