Perspicuum est autem, inquit, ad eum sermonem, in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario consequi, ut partes lineae non sint lineae, an autem hoc dissentaneum sit, in Naturali Auscultatione expositum est. haec incommoda in mathematica divisione sequuntur et ideo ordine praecedit.
Cum autem, inquit, mathematica ex detractione, naturalia vero ex additione dicantur, [multa] igitur inveniuntur, quae iis, quae ex detractione dicuntur, <non conveniunt,> iis vero, quae ex additione, omnino conveniunt. punctum enim (exempli gratia) individuum est; ei igitur nullo modo quippiam inesse potest, quod [*](1 de insectilibus lineis] cf. Simpl. p. 566, 25 15 divisione: auscultatione Al. male 26 e converso scripsi: sed contrario modo codd. AI; omnia] exspectes negationem 29 inquit] p. 299a6 32 Naturali Auscult.] VI 1 36 multa Al secundum textum Aristot, 37 non conveniunt scripsi: om. Al codd.)
150
dividuum sit, si punctum individuum existat; in dividuo autem
[*](f. 41r) omnino quidem dividuum quippiam inest. et hac de causa affectiones quaedam in eo deprehenduntur, quemadmodum caliditas, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis; punctum autem cum individuum absolute dicatur, in eo quidem haec minime inveniuntur, verum in corpore, quod dividuum est, cernuntur. cuius rei causa est, quoniam affectus duobus modis dividi potest, secundum speciem aut secundum accidens. secundum speciem quidem, quoniam ex affectione in affectionem commutatio fiet, qualis est mutatio ex caliditate in frigiditatem, ex albedine in nigredinem, ex mollitie in duritiem, et similiter etiam in aliarum unaquaque. secundum accidens vero, quoniam etsi affectus unus et idem specie maneat, veluti si esset caliditas (exempli gratia) aut dulcedo vel motus, haec etsi remaneant, id tamen, in quo inest, dubio procul ad corporis sectionem partitur. itaque incommodum, quod oos sequitur, qui corpora ex extremitatibus conflant, ad naturalia spectat.
| Praeterea in iis est, quae fieri non possunt, ut, cum duae [*](f. 41v) res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ambae simul iunctae gravitatem habeant. scite autem dictum esse opinor, ambas simul iunctas gravitatem habere, si enim totum diceremus, forte quispiam occurrere potuisset inquiens, fieri posse, cum duae res sunt, quarum neutra gravitatem habet, ut [totum,] quod ex illis couflatur, gravitatem sortiatur, quemadmodum id, quod ex materia et forma colligitur, quorum neutrum possidet gravitatem; id vero cum Aristoteles dixisset, omnem sustulit dubitationem, quae hac in re contingere potuisset. sique fieri non potest (quemadmodum diximus) cum duae res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ut ambae simul iunctae gravitatem habeant, et corpora, quae sensu percipiuntur, vel omnia vel aliqua gravitatem habeant, ut terra et aqua: perspicuum est igitur ea, ex quibus constant, gravitate quoque esse praedita. si ergo ex superficiebus constarent, superficies etiam gravitatem haberent, sique iis gravitas inesset, puncta etiam, ex quibus illae lineae constant, gravia quoque extitissent; sed puncta gravitatem non habent: neque igitur lineae, nec etiam superficies gravitate praeditae sunt. ex hoc etiam eadem ratione deduceretur, ut corpora quoque gravitatis sint expertia; sed secundum existimationem gravia sunt — hoc autem dissonum est — non igitur corpora ex superficiebus consistunt.
Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem di- [*](16 naturalia] τοιούτοις p. 299a24: naturulem considerationem Al 19 scite—diceremus (20) om. codd.: cf. Averr. p. 178H, qui Alexandrum laudat, et Simp], p. 573, 12 22 totum Al: om. codd. 27 gravitatem om. codd. 33 post inesset excidisse videtur: lineae etiam, ex quibus illae superficies constant, graves quoque extitissent, sique iis gravitas inesset)
151
viduum non est, nee quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo
[*](f. 41v) sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri potest, omne grave <gravius> alio et levius esse potest; autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario. et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum esse potest; <quod autem eligibilius est et magis fugiendum>, potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione, siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, hand dubie eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute parva sint, aliis maiora sunt, queraadmodum eligibile etiam aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum evadit, iuxta hypothetici syllogisimi ordinem, hoc modo sermonem procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius quoddam est, necessario pondeve quodam gravius esse dicitur, grave omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens. omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave non esse, hie autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur, qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio, quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levins etiam esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius et quod levins est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit; dicere enim non est necesse potestate idem est ac dieere potest esse, exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sieuti magnum maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius disposuisset, quatenus positionem aceepit ad conclusionem minime ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est vel gravitate praeditum fuit, hand dubie necessario maius erit; id
[*](3 gravius scripsi: gravitas codd. 6 quod—fugiendum supplevi 14 et seq.] cf. Simpl. 570,7 οὐδὲ τὸ αἱρετώτερα καὶ ἀπλῶς αἱρετόν· καὶ γὰρ αἱρετώτερον νόσος κακίας . . 18. 19 gravius—esse emendavi: grave quoddam est, necessario gravius codd. Al male 24 cf. Averr. paraphrasin p. 315 F 35 illi, ei assentirent emendavi: illis, eis assentiret codd. Al.) 152
autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non
[*](f. 41v) potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.