In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint, non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit, hoc quidem pacto declaravit; nempe si dissolutio eo perveniet, quo insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — <id quod antea refutavimus> — aut dividuum quidem, sed quod dividetur, <quemadmodum qui Empedoclem sequuntur, elementa> dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia ilia posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet. dicunt enim, quod, etsi baec vicissim alia ex aliis oriri videantur, tamen non oriuntur tempore, quo <alia generate> destruuntur, ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis,. quae dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt, quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt, ipsa autem in individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum evadit, quae ad huius sententiae | impugnationem superius a [*](f. 51v) nobis sunt allata, nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur, perspicuum est. minus enim corpus facilius quam maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur. nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod <per se> dissolvitur (?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus atque his duobus modis affici, a contrario, nee non ab eo, quod <per se> dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta excellit multitudine agens, quod in eo operatur. atqui id quidem, nempe raultum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum quod quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua, igitur elementa intereant et ortum babeant necesse est. etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur [*](7 id—elementa (10) supplevi 12 communem] cf. Simpl. p. 628 constet] fort, emendandum: ex qua constent 14 alia generata supplevi 15 cf. Simpl. p. 628, 12 18 et 22.23 nunquam (corrumpuntur) einendavi: alio lempore (incorruptibilia sunt) codd. Al 18 si emeadavi: non itaque codd. Al 25 fort, aute ex eo supplendum: itnque quod minus est hoc pati magis est rationabile 27 cum extinguitur] fort, delendum 28 extinguitur] lege interit)
Cum itaque coporum elementa ortum habeant, autex corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore, aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod aliud ab ipsis non est. cumque banc divisionem posuisset, a prima primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam ortus eorum proficiscatur.
Ac eorum quidem sententiae, qui ilia ex corporibus generari volunt, continget dicere inane existere; cum autem explicatum sit id fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur, eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac ita conseutaneum erit uno in loco duo corpora siraul consistere, quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora, quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur — aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit, inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur, iuquit: vel est, vel non est corpus <ἀσώματον> omne enim, quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius existit, nec . . in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum pro loco, in quo corpus non consistit. quamobrem recte quidem inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim dicit matriam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia, erit ex corpore, id quod ipse non pouebat; sique materia ex uno corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur [*](14 alibi] Phys. IV 8 16 cf. Averr. p. 216M 19 possibile scripsi: impediens codd. Al 26 cf. Averr. p. 217 BC 27 cum—subiecerit et quasi transpositio in verbis Averr.: et magna verborum contrarietas Al 31 nec— corpora] mutilata senteutia 33 cf. Averr. ib. D 37 non addidi)
Quare primum divisionis membrum hoc ordiue indagavit; secundum autem ita disquirit.
Si elementa ex alio (?) corpore orirentur, necessario efficeretur, ut aliud corpus sit elementis prius. hoc autem si gravitate aut levitate sit praeditum, omnino quidera elementum quoddam erit, non autem elementis antiquius, nec ex eo elementa generabuntur; si autem nulla in eo sit inclinatio nullaque gravitas neque levitas, immobile erit et mathematicum; quodsi tale est, neque etiam erit in loco, si enim in loco esset, omnino quidem immobile non extitisset; quo enim loco aliquid quiescit, eodem etiam moveri potest, si vi in eo quiescit, vi in eo movetur, si vero natura, [natura] etiam movebitur. si vero in loco non sit, nihil etiam ex eo oriretur. itaque necessario fiet, ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, eodem loco simul existant et ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, locum occupent. quodsi id, ex quo elementa conflantur, in loco non existat, neque illud ens, neque etiam haee entia, cum nihil ex particularibus corporibus sit, quod in loco non cousistat. [ac si in loco | sit et alicubi, erit f. [*](52r) aliquod elementum;] siquidem vel superiorem, vel inferiorem, vel medium locum tenebit; si enim inferiorem, terra est, si vero aliis in locis extiterit, perspicuum est aliquod elementorum esse, eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που, ut corpus ab lis discriminaret, quae ex accidenti in loco inveniuntur, quemadmodum albedo, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, haec etenim ex eo, quod in loco ex accidenti cousistunt (quandoquidem ea, in quibus ipsa consistunt, in loco esse dicuntur), alicubi non sunt, at fieri potest, ut ἐν τόπῳ καί που meminerit, cum de loci significatione dubitetur. quoniam igitur nec ex incorporeo nec ex alio corpore elementa oriri possunt, relinquitur tertium divisionis membrum, ea nempe alia ex aliis oriri.
[Rursus] ergo videndum est, num ortus ceterorum omnium corporum ab elementis sit, quemadmodum Empedocli placet — congregatione videlicet corpora ex his oriri, quateuus ipsa actu in illis inveniuntur, corrumpi vero, secundum quod ab invicem segregantur — an ut ii, qui ex extremitatibus corpora conflant — siquidem [*](2 cum emendavi: vel quod codd. Al 16 fort, ante si lacuna hiat (Ar. p. 305 a 28/9); cf. infra 21 haec supplevi 22 ac—elementum (23) Al secund. text.: et ubi elementorum necessario existat codd. corrupti 26 ἐν τόπῳ et που scripsi (cf. Arist. p. 304a19): (sermoni) locum Al 31 cum—dubitetur incerta.)
Praeterea, inquit, corporum, quae inter se permixta sunt, fieri non potest, alterum cum secretum separatumque fuerit, ut maiorem locum obtineat, maiorem (inquam) quam is locus sit. quern aute possidebat, dum cum altero permixtum turn fuerat. at cum ex aqua aer exoritur, maiorem locum tenet: aer igitur ab aqua non separatur, quatenus re ipsa in ea consistit. serraonem autem in secunda figura hoc ordine coutexit: [*](2 non—eo corrupta 6 de Ortu] II cap. 7. 8 (10) Al secundum textum: fieri posse ut inveniatur codd. 10 quando— atque (12)] Al exhibet: quemadmodum apparet, dum ex aere oritur, in eoque sensatio per se quidem inest male 13 eo emendavi: iis (illis) codd. Al 15 ex—generantur] fort, emendandum quae ab eo (videlicet sensu) segregata sunt 23 evitare scripsi: codd. corrupti: Al exhibet: hoc quidem modo confiteri illis non poterit, quin absurda sint ea, quae 28 infusa] κεχυμένον Simpl. p. 632, 33)