In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Illud deinceps perspicuum fiet nec id omnino verum esse, quod asserunt nonnulli, ex iis videlicet grave componi posse, quorum unumquodque nullius ponderis existit, quemadmodum (praeter id tamen, quod opus sit) in aliis rebus conspicimus; duorum enim colorum, ex quibus (exempli gratia) caeruleus color conflatur, caeruleum nullum esse, ex illis tamen caeruleum colorem fieri, etenim quomodo explicabunt, quot numero sint ea, quae gravitate carent, ex quorum vero congregatione oritur grave, et in qualibus contingant, cum interminata indefinitaque mensura collectio non sit? quare convenit, ut grave, quatenus numerus, nihil conferat ad rationem gravis.

Sed hoc perspicuum est, nempe id, quod gravi aliquo gravius est, omnino quidem gravitate mains et gravius esse et si id, quod gravius est, tale quidem sit, quia quatuor habet puncta, cum id, quod est minus grave, tribus punctis praeditum sit, perspicuum est et manifestum, ipsum grave esse, quia gravi gravius absolute grave est, quemadmodum id, quod albius est, omnino album existit. addidit autem hunc sermonem ex eo, quod antea dictum fuit | id, quod comparatione aliquid est, non esse absolute id, [*](f. 43r) ad quod comparatur, siquidem non absolute eligibile est, quod eligibili eligibilius est, quemadmodum antea dictum fuit. <quod igitur> ex quatuor punctis <constitutum est,> quatenus gravius est eo, quod [*](2 si—est] grave durum esse aut molle Al 4 densior] mollior Al 21 contingant scripsi: contingat codd. Al 23 quatenus—gravis (24) Al ex emendatione: codd. corrupti 29.30 grave est scripsi: gravius non est codd.: non est (omisso grave), sed gravius quidem est Al 33 non—est (34) scripsi, levi emendatione: non quod absolute dignum est, sed cum erit aliquid, quod digno dignius est Al male 34. 35 quod, igitur et constitutum est supplevi: (fuit) de quatuor punctis penes id, quod gravius est eo, quod tribus punctis praeditum est; etenim in eo maior gravitas inest )

156
tribus punctis praeditum est, gravius est. et idea, si ab hoc graviore [*](f. 43r) grave auferatur, quod tribus punctis praeditum est, gravitas, quae remanet, erit punctum; in hoc autem puncto gravitas inerit; cum enim ex gravi gravitas quaedam detracta fuerit, quod remanet, erit ipmm etiam grave, itaque iuxta banc proportionem quoque necessario illis dicere contingit in puncto esse gravitatem; si autem corpora ex superficiebus coustarent, omuino ea dissidua et incommoda necessario sequerentur, quae antea commemoravimus. ipse autem de puncto disseruit; quod enim couvenit ut de iis dicatur, constat de superficiebus quoque dici posse, sunt qui hunc sennonem hoc modo refellere studeant: cum sententiam eorum comprobasse videretur, qui rationem numeri nihil ad generationem gravitatis conferre asserebant, tamen cum rem exposuit, sic egit, quasi numerus non nihil hac in re conferret; ponit enim id, quod gravius est, ex quatuor punctis (exempli gratia), quod autem minus grave est, ex tribus punctis constare. at si numerus ad generationem gravis nullo modo conferat, nihil certe prohibebit in eo, quod minoris numeri est, minorem esse gravitatem, in eo vero, quod maioris numeri est, haud dubie maiorem esse gravitatem, ita ut numerus hac ratioue etiam aliquid conferat.

Praeterea non convenit, nisi ut, quemadmodum linea cum linea componitur, et secundum longitudinem et secundum latitudinem, ita superficies etiam cum superficie componatur. linea autem componitur duobus modis . . . si [ad latitudinem] superficies componantur, erit [aliquod] corpus, quod ex hac compositione innovatur, nec elementum nec aliquid ex elementis <compositum>; <compositum> autem ac dissentaneum est corporeum quippiam nec elementum nec aliquid ex elementis <compositum> esse, atqui nec elementum aliquid ex elementis ex hac compositione innovatur, siquidem ex eiusmodi compositione non innovatur corpus octahedrum neque etiam cubus, quemadmodum neque alia corapositio ex ea innovatur, non illud videlicet corpus, quod dodecahedrum, neque illud, quod icosahedrum appellatur quaeque elemeuta existunt. dicendo autem ex longitudine componi lineam intellegit coniunctam et iniectam <προστιθεμένην>; similiter cum dicit superficiem. componi cique longitudine annecti, quando [cum linea] coniungitur ex eaque alia superficies secundum rectitudinem innovatur. at superficies ad latitu- [*](1.2 et ideo—auferatur emendavi: gravitate igitur id grave maius erit, quod tribus [l. . . est, quare gravitas Al 11 refellere student] sic conieci duce Al: codd. corrupti 15.16 punctis scripsi: superficiebus codd. Al (ut supra) 22.23 et secundum—latitudinem scripsi: et longitudo et superficies codd. Al 24 lacunae signum post modis posui; ad latitudinem Al: om. codd. componatur codd. Al. 30 πυραμίς excidit 36 cum linea Al: om. codd.)

157
dinem cum ea coniungitur et componitur, dum ad unam partem [*](f. 43r) coniuncta vel posita erit <ἐπιτιθέμενον>. superficierum autem de qua memiuit Timaeus, ex longitudine quidem dicitur, siquidem neque etiam superficies, cum coniunguntur <ἐπιτίθεται>, corpora innovabunt.

Praeterea, inquit, ex eorum sententia unum corpus altero gravius est, vel quoniam substantia eius ex maiore superficierum multitudine constat, quemadmodum <Platonem> in Timaeo dixisse existimat et hoc quemadmodum de igne asserebat ipsum talem esse, quoniam eius essentia ex paucioribus constat partibus — vel non superficierum multitudine gravius est, sed quoniam suapte natura ac propria tale existit. at si aliquid ea ratione grave extitisset, quoniam eius essentia ex multitudine superficierum constaret, ex hoc omnino sequeretur eiusmodi superficies quoque graves esse, etenim nihil prorsus conferet, ut aliquid gravius sit, si id ei adiungatur, quod expers gravitatis est; quibus gravibus existentibus, linea et punctum etiam gravia erunt; etenim quemadmodum linea ex punctis, ita ex lineis superficies atque ex his corpora fiunt. si vero <multitudine> non erunt graviora, siquidem quam comparationem proportionemque corpora habent inter se, eandem superficies ad invicem habere dicuntur eademque de linea et puncto ratio erit: sic etiam eadem prorsus absurda omnino sequerentur, punctum nempe dividuum ac individuum esse.