Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem di- [*](16 naturalia] τοιούτοις p. 299a24: naturulem considerationem Al 19 scite—diceremus (20) om. codd.: cf. Averr. p. 178H, qui Alexandrum laudat, et Simp], p. 573, 12 22 totum Al: om. codd. 27 gravitatem om. codd. 33 post inesset excidisse videtur: lineae etiam, ex quibus illae superficies constant, graves quoque extitissent, sique iis gravitas inesset)
151
viduum non est, nee quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo
[*](f. 41v) sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri potest, omne grave <gravius> alio et levius esse potest; autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario. et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum esse potest; <quod autem eligibilius est et magis fugiendum>, potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione, siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, hand dubie eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute parva sint, aliis maiora sunt, queraadmodum eligibile etiam aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum evadit, iuxta hypothetici syllogisimi ordinem, hoc modo sermonem procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius quoddam est, necessario pondeve quodam gravius esse dicitur, grave omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens. omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave non esse, hie autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur, qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio, quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levins etiam esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius et quod levins est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit; dicere enim non est necesse potestate idem est ac dieere potest esse, exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sieuti magnum maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius disposuisset, quatenus positionem aceepit ad conclusionem minime ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est vel gravitate praeditum fuit, hand dubie necessario maius erit; id
[*](3 gravius scripsi: gravitas codd. 6 quod—fugiendum supplevi 14 et seq.] cf. Simpl. 570,7 οὐδὲ τὸ αἱρετώτερα καὶ ἀπλῶς αἱρετόν· καὶ γὰρ αἱρετώτερον νόσος κακίας . . 18. 19 gravius—esse emendavi: grave quoddam est, necessario gravius codd. Al male 24 cf. Averr. paraphrasin p. 315 F 35 illi, ei assentirent emendavi: illis, eis assentiret codd. Al.) 152
autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non
[*](f. 41v) potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.
Si itaque, quod grave est, idem est gravius, tunc ad id sane eius consequens subsequitur. at si ipsum quidem de hoc | tantummodo [*](f. 42r) dicatur, nee eius consequens desumptum ad illud consequi videbitur; non est enim consequens illius assumpti. assumptum namque cum sit propositio, in qua dicebatur: si quod grave est, quatenus gravius est, gravitate aliqua omnino mains erit, huius consequens erit: necessario omnino convenit, ut omne grave, quod gravius est, dividuum existat. sique penes id, quod praedicti antecedentis loco posuit, consequens ei accomodum sumpsisset, nihil ex eo supervacaneum deduceretur; convenit enim, ut ex sermone deducatur, non omne grave dividuum esse, sed si grave simul gravius est, dividuum existere. modo autem sermonem disposuit et assumpti loco praefatam propositionem statuit, oppositam vero propositionem consequentis loco sumpsit, nempe necessario convenit, ut, quicquid grave est, idem et gravitate quadam mains sit, quatenus in eo, hoc est in antecedenti, hoc iam fassus non est.
Verum neque etiam comparatio, quam retulit, recto ordine fuit disposita; ea enim, in quae cadit comparatio et proportio, convenit, ut sub eodem ordine comprehendantur, quemadmodum victor et victus sub eodem genere continentur. quod vero absolute dicitur, fieri potest ut comparatione ad aliud dicatur, et quod comparatione dicitur, fieri potest ut absolute dicatur. sint duae res (exempli gratia), quae rectae dicantur, ea nempe, quae absolute recta dicitur, et quae dicitur esse altera rectior; itaqtie ea, quae absolute recta est, dicitur esse rectior altera, et quae rectior est altera, dicitur esse absolute recta, siquidem perspicuum est esse altera rectiorem. idque apertius in dignitatibus dilucebit. felicitas namque (exempli gratia) eligibilior est . . ., ac praeterea fortitudine eligibilior est. ac in universum hoc iis in rebus tantum hoc modo procedit, quae sub uno ordine comprehenduntur. inter ea autem, quae sub eodem ordine non continentur, similem proportionem ac rationem non ponimus; non enim felicitatem malo eligibiliorem esse dicimus, sed felicitatem quid eligibile, malum vero fugiendum asseveramus. praeterea etiam non dicimus morbum malo eligibiliorem esse, sed morbum paulo minus quam fugiendum fugiendum asserimus; malum namque morbo magis fugiendum est. miserorum [*](19 quatenus et sq.] ita Al: codd. corrupti 28.29 et quae—recta scripsi: relinquitur ut absolute recta sit codd. Al 30 in dignitatibus] fort, ἐν τοῖς καθ᾿ ὑπεροχὴν. mendis scatent; loco eligibilis semper effectus legitur)
153
namque (ut inquit Plato) nou est unus altero beatior, sed [miserior
[*](f. 42r) quidem]; praeterea dicit: duorum enim malorum non est unum eligibile, sed magis fugiendum. si haec itaque hoc modo sumantur, vere quidem dici non potent: quod scilicet comparatione dicitur, plane et absolute dici non posse, siquidem necessario convenit, ut, quod comparatione dicitur, absolute etiam dicatur. cui enim absolute non convenit quippiam, neque etiam comparatione ei conveniet; etenim is magis musicus dici non poterit, qui absolute musicen ignorarit. sed dici quidem poterit magnum ex eo, quod mains est, magnum non esse, tametsi (quemadmodum in Categoriis docuit) eiusdem generis sint. atque invenitur aliquid comparatione, quod absolute non est; si hoc enim (iuxta aliorum sententiam) in quantitatis, illud vero in praedicamento relationis esset, poterunt nonnulla comparatione inveniri, absque eo tamen, quod eiusdem ordinis esse dicantur. dulce enim dulcius est; subiecti quidem eorum ratione in praedicamento sunt qualitatis, proportionis vero et comparationis gratia in relationis praedicamento existunt. similiter etiam magnum et mains; equidem magnum absolute in praedicamento est quantitatis, sed ex eo, quod ad aliquid refertur, quando non absolute magnum, sed maius dicitur, in praedicamento relationis existit. ita et rectum et rectius dicuntur. sed convenit, ut id modo relinquamus. maius vero magnum absolute non esse, et similiter eligibile et quae eiusdem generis sunt, hoc obscurum non est. magnum enim causa magni non est, sed eius, quod maius dicitur; magnum namque et maius unum et idem plane non sunt, sed magnum magnitudinis causa est, maius vero magni causa existit. etenim quemadmodum magnum et maius unum et idem non sunt, tametsi inveniatur, ut magnum maius sit, et sicuti etiam ad magnum sequitur magnum, ita magnum, quod magni causa est, unum et idem non sunt, si vero in his comparationibus eodem modo res procedit, quemadmodum dictum a nobis est, quando scilicet sumitur proportio, ut eiusdem sit ordinis — quod enim maius est comparatione, absolute quoque magnum existit, quandoquidem magnum ex eo, quod magnitudo est, dicitur, non autem ex eo, quod magnum existit; hoc siquidem modo maius dicetur, vel qualitate — quam igitur afferes necessitatem, si comparatione aliquid dicatur, ut id | non absolute sit id, ad quod
[*](f. 42v) comparatur, sed quod absolute dicitur, comparatione etiam dicatur? nonne quod circulo magis perpetuum est, absolute etiam perpetuum est? quam enim in hoc afferes necessitatem, ut, si comparatione dicatur, absolute perpetuum non sit? quam afferet ob hanc causam necessitatem, adeo ut, quod absolute est, secundario perpetuum sit?
[*](1 Plato] Gorg. 473 D 2 praeterea] nescio ubi? 10 Categoriis] p. 5b19 41 secundario perpetuum Al, sed suspectum: codd. corrupti; conicio quod absolute perpetuum est, aliter se habeat?) 154
an non eiusmodi regiones perpetuae essent, nisi antea tales
[*](f. 42r) extitissent? quasi id, quod immensum absolute est, comparatione etiam immensum non dicatur, cum de nulla re dicatur cam magis infinitam esse quam infinitum, ne hoc modo infinitum multitudo vel mensuratum fiat. praeterea nihil magis infinitum quam finitum esse dicetur ex eo, quod ambitu finiti infinitum non comprehenditur. sed non convenit, ut supeistitiosa indagine hunc serraonem quispiam disquirat nec controversiarum avidus sit, quandoquidem nec ipse etiam ut necessarium hunc sermonem accepit, videlicet consentaneum esse, ut omne grave gravius inveniatur, sed ut possibilem eum posuit. licet forte omnino necessario sit, ut grave etiam gravius esse inveniatur — siquidem grave corporis, quod continuum est, naturae est; haec autem recta semper est — prout vero in suo sermone invenitur, quod hoc in loco asserit, non est necessario. si autem re vera necessario non esset, secundum quod convenit ex eius sermone, qui fit, ut statim in necessarium hypothetico syllogisimo illud transferat, cum id hoc quidem modo in initio sermonis non posuerit?
Sed consentaneum erit, ut hinc ad proximum sermonem progrediamur, ex quo idem per ea, quae de raritate et densitate dicuntur, intellegi potest, densum est, quod aequalis mensura ac multa essentia existit, rarum autem quod aequalis mensura et parva essentia est; ad grave autem densitas, ad leve autem raritas consequitur. quare si punctum grave et leve invenitur, quoniam in gravi densum, in levi autem rarum inest, necessario quidem hac comparatione fiet, ut gravi puncto plus insit de essentia; cui autem additum ac redundans est, dividi potest: punctum igitur dividuum quoque est. sed punctum dividi posse absurdum est; in puncto igitur nulla inest gravitas neque etiam levitas. post haec idem alia indagine ex eo deducit, quod durum et molle facit. etenim grave et leve si mollitiem habent, debent intra se cedere, in profundum; quod autem intra se cedit et cogitur, dimensionum particeps est, sed hac tantum, ratione ad minus colligitur; quare cui haec insunt, expers partium non est. punctum autem individuum est: in puncto igitur gravitas non inest.