In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Finis Libri Secundi de Caelo et Mundo.
[*](3 molus] exspectes quies)Cum huius libri, qui de Caelo et mundo inscribitur, tractationem Aristoteles incepisset, statim declaravit ideo sermonem de caelo in hanc ingredi speculationem, quoniam de eo pertractare intendebat, cuius ordinis naturalis contemplatio existit. cumque praecedentibus duobus libris tractationem de Caelo absolvisset ac postremis his duobus de quatuor elementis vellet pertractare, (siquidem omnis naturalis speculatio ac praecipua eius pars circa haec versatur) rationi igitur consonum erat, ut ad illorum tractationem regrederetur. quamobrem ait:
Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore, et eius partibus, quae octo sphaerae sunt, tametsi plures <quam> octo esse dicantur, in praecedente sermone satis nobis explicatum fuit, praeterea etiam de astris, ex quibus constent, corpore videlicet nobilissimo, ex quo et ipsum constat, quaeque ac qualis eorum natura sit (siquidem et vitam et voluntariam actionem participant ac figuram rotundam habent et reliqua, quae de illis antea meminimus), et cum non tantum caelum ex naturalium rerum numero sit: relinquitur igitur, ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum. eorum enim, quae natura esse dicuntur, partim essentiae sunt, partim opera et affectiones earum, quarum sane aliae simplicia corpora sunt, aliae vero composita. simplicia autem [voco] , ut ignem et terram, quaeque eiusdem sunt, cuius haec, generis, praeterea etiam et quae his simpliciora sunt, ut caelum secundum se et mundi partes — per mundi vero partes et Stellas et orbes praestantiores intellego; haec etenim tametsi simplicium omnium non sint, alicuius tamen eorum, nempe quinti sunt elementi — praeterea et quae ex his conflata sunt, ut animantia
Cum autem in eo, quod proximo hunc praecedit, libro de primo, hoc est de quinto, elemento, deque iis, quae ad id spectant, dictum sit, reliquum est, ut de duobus existentibus elementis disseramus. ea autem voco duo elementa, quatenus alterum suapte natura sursum, veluti iginis et aer, alterum vero deorsum, sicuti terra et aqua, natura fertur. cum autem probasset, quod eo, quia contemplatio, quae hoc in loco habetur, naturalis est, ideo etiam convenit, ut elementorum quatuor causas dignoscamus: | perspicuum [*](f. 40v) est (inquit), quoniam haec ars de ortu et interitu est, consentaneum esse, ut de bis duobus quoque disputeraus, uum videlicet ortus inveniatur nec ne. nam aut ortus non est omnino, aut si est, non nisi in his tantum quatuor elementis et iis, quae ex illis constant, cernitur; etenim non nisi in substantia duorum corporum deprehenditur, non autem in quinto corpore aut in iis, quae ad id spectare dicuntur.