In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat. per haec autem dicere vidt: dum figurae stellarum earumque ad invicem proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur, nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quara ad invicem habent, semper una atque eadem esset, nibil certe prohiberet, si terra moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhacrentes videreutur. ac terram quidem in media mundi sede locatam esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis.
Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus. [*](4 cf. Averr. p. 165 C 12 cf. Averr. p. 1641 28 quae—innonantur] quibus astrorum ordo innovatur Al, ex coniect.)
Quod enim quispiam quaerere potest, [eandem] habet explicationem. si enim terra medium mundi locum teneat et multo mains pondus ad alterum hemisphaerium addatur, perspicuum est terrae medium, praeter centrum huius gravitatis, aliud medium existere. necessario igitur non contingit, ut per se terra [in medio] maneat. si enim foret parata, ut in medio quoque maneret, maneret nunc etiam, donee pondus alterius hemisphaerii ad medium evolaret, quando tota terra una cum suis partibus movetur.
Istam quaestionem dissolvit, cum dicit: consonum est autem, ut consideremus, quemadmodnm censeamus, dum dicimus omnem magnitudinem ad medium ferri. hoc siquidem non dicimus, quasi omnis magnitudinis fini conveniat, ut centro huius totius aequalis sit, sed hoc erit (?) neoesse: si terra per se spbaera una existat, vel sit secundum eius magnitudinem, eo modo, quo ipsa nunc est per se, et maius pondus alteri hemisphaerio addatur, quoniam omne illud pondus, quod fuit terrae adiunctum, necessario fertur et ad medium deducitur, omnino igitur necesse est, ut universa terra ad id feratur, siquidem ab initio convenit, ut huius totius medium sit et ad id tantum is motus deferatur, qui modicus est. nec dubium est eam nullo modo moveri, verum plurimo motu non cietur, siquidem media ponderis profunditate movebitur, quod ei adiunctum fuit. convenit autem, ut mente concipias ac statuas eum affirmare terram moveri, quaudocunque | eius inclinatio non erit aequalis, ac quiescere, si [*](f. 39r) [*](5 ordinataeque] ordinatumque omnes 6 inclinant emendavi: exordiuntur codd. Al 7 ac prohibentem Al: om. codd.; fort, mendis sublatis vertendum est: hoc autem minorem partem cadentem sustinet . . tangat moveatque 18 non maneat codd. Al in medio] exspectes sic maneret nunc etiam donec (19) emendavi: ac lapis (!) etiam extitisset in tantum ut Al falso 19 donec] conicio antequam 25 sed—deducitur (29)] locus difficilis neque integer, omne (27) scripsi: ad codd. Al. versio antiqua exhibet: hoc autem foret necesse, siquidem terra . . extitisset vel esset . . per etenim si maius . . quoniam ipsum non fuit, quoad ad illud pondus feratur, quoad fuit . . adiunctum, et quo ad medium descendit et ad . . moveri (32) corruptum)