In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Illud etiam absurdum est, quae tandem sit causa, cur in medio terra stet, quaerere et non quaerere, cur in extremo loco ignis locetur. si enim superior locus naturae ignis aptus non erit, convenit, ut disquiramus, qua nam necessitate cogatur, ut sursum ascendat. si enim illius naturae summus hie locus aptus est, non est ut aliam causam inquiramus. quid enim prohibet, si aliquod corporum, quocunque nomine, naturalem aliquem locum habeat, quin alterum corpus natura alium locum possideat? et hac de causa locus, qui | vere medius existit, terrae [*](f. 37v) naturae fuit accommodatus, nee necessitate indigebit, ut in medio remaneat. nee etiam ilia necessitas alia est atque ista similitudo, quae in capillo invenitur, qui, cum tenditur, non frangitur neque dirumpitur; etenim quod illi de capillo afferunt, cum consimilium partium sit, licet vehementer tendatur, eum non diruptum iri, iam vides hoc mendacium esse, ptraeterea iure quaerenda eis erit causa, ob quam ignis in summo loco omuino necessario maneat et quiescat, cum alioquin ipsi assignent causam, quamobrem terra omnino necessitate stet in medio, si autem quispiam occurrat inquiens ignem natura in medio consistere, is nullam huius sententiae causa necessitatem habebit; terra autem num in medio natura quiescat, id etiam isti fatentur. etenim non quia ipsi assignent causam, ob quam terra in medio natura quiescat, ideo inquiunt eam in medio natura quiescere (non est etenim rationi consonum, ut dicamus absque causa aliquid inveniri, vel quod natura absque causa aliquid sit), ponamusque eam in medio manere, quemadmodum re vera manet, sed quam ob causam id omnino fuit, cum veram quietis causam minime assignet? [*](2 ante ibique fort, lacuna 7 quiescat et (10) non susp. 27 non addidi, neque scripsi: ac codd.: quod Al exhibet, plane commenticium est 36 non omnes, sed delendum)

135
quod vero inquit, hoc nec necessavio nee vere conclucli posse, quoniam [*](f. 37r) convellitur confriugiturque capillus, qui teuditur, non recte dictum est. primo enim vel propria in universum separatio ibi non est, ubi capillus dirumpitur; deinde capillo quoque non contingit dirumpi, quamdiu eius similitude remanet, sed quando ad dissimilitudinem commutatur; firmo autem hoc eodem termino manente nullo modo dirumpetur. quod autem dissimilitudinis causa fuerit, divisio sane ac diruptio est, quemadmodum ad sensum videmus; non enim secundum similitudinem tantum capillus invenitur. quare consentaneum est, ut dirumpatur. <sane> sermo <verus esset>, sit dissimilitudinem in positu terrae vel in figura eius apparere, quemadmodum in capillo ad dissimilitudinem transmutatio apparet, quando futurum est, ut dirumpatur. hoc autem si ex naturae necessitate proveniret, terrae permanentiam utique praecederet. etenim si a quopiam non commutabitur, ob hanc causam semper eodem modo manebit.

Sed [illud quoque] mirum est eos motuum eorum causas non quaerere, recte siquidem fecissent, si percepissent eorum aliud alio natura moveri, in tantum ut iutellexissent, aliud alium locum natura possidere, adiuncta vero causa, quae est praeter naturam. haec itaque adversus eos ait, qui terram in medio natura manere asseruut, et sic huic causae amplius aliam adiungunt — id quod inanimatis tantum rebus, quae naturam non habent, convenit.

Atqui ut quaestioni satisfactum sit, ait adversus eos, qui fatentur terram in medio natura manere, sed secundas causas huic addunt: cum haec consentanea non sunt, tum id, quod isti afferunt omnino quiescere oportere in medio id omne, quod nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, verum absolute non est. non enim ob banc causam, quia nempe nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, necessario omnino eonsonum erit, ut quiescat, sed quoniam nihilo magis hue quam illuc ferri decet, ad omuem locum movebitur. etenim si id quiesceret ac maneret, cui non convenit hue moveri, ob hoc quidem ideo non quiesceret, sed alia de causa ex accidenti, quoties in omnem partem fertur secundum accidens, cum nihilo magis hue quam illuc ferri deceat; siquidem quemadmodum huic non convenit, ut magis huc quam illuc feratur, ita rationi magis eonsonum non est, ut in omnem partem feratur, quam uno in loco maneat. praeterea ex eodem sermoue oppositum omnino deducitur, ut magis nempe quiescat, quam in omnem partem feratur. etenim cum ad loea [*](1 inquit] inquiunt omnes 3.4 separatio—ubi] diruptio non est causa, qua Al 4 deinde capillo quoque non] non emim AI; ad seq. cf. Averr. p. 160 A 9 —apparere] sane, verus esset supplevi; consentaneum igitur videretur, ut sermo verus sit, cum . . poneremus Al male 19 non natura Al 21 huic causae emendavi: et aliam (sive propriam) mundi causam omnes 39 ante quiescat fort, addend, non)

136
movebitur, non movebitur totum, adeo ut secundum se totum ad [*](f. 37r) singula loca moveatur — hoc enim fieri non potest — verum id quidem tunc erit, cum ceite divulsum atque in partes di visum fuerit. convenit enim, ut haec ratio de igne quoque dicatur. si imaginemur eum esse in medio, convenit, ut in banc partem moveatur, cum eandem ad extrema signa rationem babeat, cumque nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, in omnem partem movebitur, sed non totus ad unum locum movebitur, sed media eius pars (exempli gratia) versus caeli medietatem movebitur, veluti tertia versus tertiam et quarta versus quartam eius partem feretur, eademque ceterarum partium erit proportio. non enim omnes eius partes ad duas lineas cientur, siquidem insectilia corpora non sunt, nec punctum. idque ex sermone de similitudine necessario contingit, videlicet ut, si terra in omnem partem moveretur, non secundum se totam, sed secundum eius partes in omnem partem moveatur; verum ut absolute quiescat, id, quod non magis hue quam | [*](f. 37v) illuc ferri deceat, id non magis ex sermone de similitudine continget, quam ut in omnem partem feratur. atqui contra id paulo ante disseruimus, hoc nimirum dictum non esse de omni re absolute, adeo ut pro eo quoque sumatur, quod natura sua semper etiam movetur, verum quidem pro eo sumitur ac dicitur, quod suapte natura quiescit, sed moveri etiam potest, hoc est, quod natura quiescit, si ei simile fuerit, quod ipsum ambit, dictum est itaque consonum esse, ut quandoque quiescat; igitur non ex accidenti, sed per se quiescit. atqui pluribus etiam rebus contingit, siquidem dissentaneum uou est, ut in eius cognitione afferat sermonem, perinde ac si ex accidenti extitisset. dicere autem eam in medio hac de causa mauere, quoniam hie locus naturae eius est aptus, eius sermo est, qui ad perfectionem onem pervenit, deficit autem in addendo causam, cur hoc verum sit; veluti si quispiam dixerit hoc agere in hoc, vel agere, antequam hoc natura ei insit, idque quoniam pluribus rebus convenit, falsum hoc utique inveniretur.

Alius autem sermo est sermo sophisticus, tametsi prima fronte persuasibilis videatur. ait enim: ut autem aliquid, si densius fiat, ex magna in minorem mensuram pervenit (?), sic etiam ex minore in maiorem iterum venit, cum tenuius fit. terra igitur quin moveatur, quando tenuior fit mollitudinis cuiusdam causa, nemo prohibet propter eum sermonem, qui a simili ducitur. verum quispiam dicere posset, inde quod terra in inclinationis similitudine existit, quid prohibebit, quin tenuior fiat cum mollior. [*](4 quoque scripsi: igne dicatur. Praeterea si omnes 16 non addidi 18 cf. Averr. p. 160E 30 cur hoc emendavi: hoc si omnes 33 est sermo scripsi. cf. Averr. p. 161 F, cuius lectio cum nostra plane discrepat.)

137
redditur, cum nihil quoque prohibeat, quin ob incliuationis [*](f. 37v) aequalitatem moveatur. verum quidem aliis de causis haec necessario prohibentur. siquidem non ait, quemadmodum propter inclinationis aequalitatem non moveatur, vel aliud quippiam operetur, quicquid illud sit, sic neque, si terra rarior fiat, ob eius mollitudinem remanere, quin in medio quiescat, donee ad alteram duarum extremitatum declinet. atque in universum convenit, ut ex sermone intellegatur terram ad alteram duarum extremitatum ob eius inclinationis aequalitatem non incliuare, sed ipsam non esse minoris mensurae, nec rariorem fieri et in maiorem mensuram reverti, etsi nihil ex his ei contingat. quae igitur de terrae figura, quiete et statu existimarunt, haec sunt, quae retulimus.