In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Verum enim vero facile quidem haec dubitatio de medio tollitur, si dicatur [Platonem] hunc sermonem in universum non attu- [*](5. 6 hoc-minime codd.: ea in infinitum Al 13 Timaeo] exspectes Phaedone (cf.Simpl. p. 531, 34) 13 Anaxagorae] l. Anaximandro 20 aut scripsi: et omnes 25 medio . . eo emendavi: terra . . ea codd. Al 30 Timaeo] cf. supra et Phaed. 109 a ἰσόρροπον γὰρ πρᾶγμα ὁμοίου τινὸς ἐν μέσῳ τεθὲν οὐχ ἕξει μᾶλλον οὐδὲ ἦττον οὐδαμόσε κλιθῆναι et Averr. p. 157 I et sq. et 310 G et sq. 34 commoratur emendavi: succenditur inflammaturve terra ipsa Al)

132
lisse nec dixisse scilicet omne simile in medio similis positum [*](f. 36r) inclinationis causa ad aliquam [extremorum] partem non inclinare, nisi quando proprium ac inseparabilem motum non habuerit; hoc enim semper habebit, ut propter aequalem incliuationem in medio consistat. quemadmodum neque etiam si quispiam dixerit (exempli gratia) omne, quod stat, tanquam in ponderis aequilibrio maneret, non inclinare, propter hominem, qui et ipse ad aliquam partem inclinat, quoniam vult aliquid efficere, similiter et in alia actione, hic sermo plane falsus extiterit; at si declaraverit inanimatum aliquod corpus, in quantum in ponderis aequilibrio manet, posse inclinare. qui igitur conseutaneum erit, ut sermonem, qui in universum verus existit, ignis tantum ratione mendacem constituas, cum ignis in medio non maneat, si ex eorum corporum numero non est, quae manere et quiescere possunt? qua igitur ratione in loco quiescet? terra enim quiescendi faculatem habet. hoc autem posito inquiramus, quonam in loco quiescere possit. post haee universalia quaedam inveniuntur, quae quidem permittunt, ut in medio quiescat, ob rationem etiam superius allatam. verus itaque eiusmodi sermo extitisset, si esset aliqua ratio, qua ipse in medio quiesceret. at ignis nee similis est neque rotundus neque etiam in medio manet; videmus uamque ignem modo in sublime e terrae superficie attolli et longe plurimum a medio distare.

Sed hoc (inquit) non est necessarium; <terra> enim solum in medio quiescere, sed in medium [etiam] ferri videtur, et reliqua, quae sequuntur. hanc particulam Alexander hunc in modum explicavit. inquit enim, necessario omnino non convenit, ut terra in medio hac ratione quiescat, propter similitudinem nempe eius, a quo continetur διὰ τὴν τοῦ περιέχοντος ὁμοιότητα) nec non propter inclinationis aequalitatem. terra enim non solum in medio quiescit, sed ad medium quoque defertur, neque | etiam [*](f. 36v) motus eius causa inclinatio aequatur. haec autem Alexandri explicatio non videtur esse intellegibilis. ponimus enim terram non solum natura sua in medio quiescere, sed ad medium quoque deferri; quod si eiusmodi motus causa nee similitudo nee inclinationis aequalitas est, qua de causa ex hoc demonstrative colligitur, quod inclinationis aequalitas causa non est, ut terra in medio quiescat? nam videndi facultas, quamvis ambulationis causa non sit, videndi tamen causa est. ipse vero ait causam, propter quam existimavit terram ad medium cieri, esse etiam causam, quamobrem ipsa in medio quiescat; inquit enim, si similitudo et inclinationis [*](2 inclinationis codd.: similitudinis Al 7 propter hominem qui et scripsi: veluti homo, ipse enim omnes 31 inclinatio aequatur Al: commutatur codd.: exspectes erit inclinationis aequalitas; ad seq. cf. Averr. p. 158 G et reliqua 36 quod scripsi: tametsi codd. Al non Al: om. codd.)

133
aequalitas causa non sit, ut terra ad medium feratur, igitur non [*](f. 36v) erit causa, ut in medio quiescat. hoc autem falsum esse facile ostenditur. alioquin, unde didicit, ut causa, quamobrem terra ad medium in universum feratur, sit etiam causa, ut ipsa in medio quiescat? hoc enim absolute falsum existit. idem enim at que eodem modo in eadem re est eiusdem efifectus causa, uec idem eodem modo in eadem re diversorum causa existit. cum autem terram in medio quiescere unum sit, et eam ad medium deferri alterum, fieri non potest, ut una atque eadem horum duorum sit causa in terra, ex hoc autem ipse etiam declarat terram, cum in medio extiterit, gravem non esse, quandoquidem si gravitas causa est, ut deorsum feratur, fieri non potest, ut ipsa sit causa, cur in medio quiescat. si itaque gravitas, dum terrae inerit, causa erit, ut deorsum feratur, terra quiescente nulla erit in ea gravitas; etenim si terra gravi existente quies in ea inveniatur, hoc erit, vel quando aliquid eam impedit, ne moveatur, vel quando nihil erit illi impedimento. si [primo modo, hoc est tunc] quies in ea sit, quando aliquid eam prohibet, erit vi, non autem natura. si vero, quando nihil motum impediet, non moveatur, ex hoc itaque colligetur ipsum grave motus causam non esse, cum eo existente omnino motus esset necessarius, quatenus nihil prohibet, sed erit causa motus terrae, quando extra medium invenitur. non igitur pondus motus per se causa erit, neque absolute, multoque etiam minus huius motus causa ullo modo est, sed aliud quippiam requiritur, nempe extra positio. haec sane, quae erit causa gravitatis, etiam tunc motum requiret. etenim ex ea parte, unde terra movetur, pellit corpus sibi oppositum; vis enim pellentis erit gravitas, quoniam aer, tametsi levis sit, et similiter etiam pilus hominis, cuius tamen si pars aliqua sumatur et deorsum pellatur, aer gravis apparebit propter pulsiouem e sublimi. inquit Aristo teles: sed ex parte, qua egreditar, non est necessarium, ut propter similitudinem medium relinquat; quasi dicat, non est haec propria causa, ut maneant in medio, etenim si propria manendi causa extitisset, hac certe ratione dissentaneum (?) videretur, cum manendi [seu quiescendi] causa sit is motus, videlicet qui in medium fertur. consentaneum est enim, ut causa eorum, quae per se ac necessario sunt, non sit causa eorum, in quae commutantur, quae propria sunt, cum eorum causa sit secundum naturam, non autem per voluntatem vel per aliud quippiam. num vero terra propter si- militudinem ad medium feratur, ex eius partibus intellegitur, quae [*](17 primo—tunc Al: om. codd. 30 Aristoteles] hic commentum ipsius Themistii locum supra laudatum (Ar. p. 295b19) incipere videtur; quare loco verborum medium relinquat exspectes in medio maneat. 37 in—propria Al: fort, scribendum iisdem in rebus diversa)
134
versus medium feruntur; quo enim cumque eius quaevis pars [*](f. 36v) fertur, eo etiam [tota] ipsa feratur, ibique natura maneat neesse est. etenim hoc etiam terrae peculiare ac proprium est, ut in medium scilicet feratur; quod autem ab extremis secundum eandem similitudinem aequaliter distet, eius proprium non est. ignis enim, qui hic est, erit ab extremis aequaliter distans et non quiescet, neque etiam aqua, tametsi quiescat (hoc enim commune omnium est); non igitur aliquid proprium causa est, ut in medio quiescat. huic autem quispiam respondere posset negando, quod eo, quia partes terrae in medium feruntur, ob banc causam et tota etiam terra ac eius partes in medio quiescant. sed id ipsum utut sese habeat, nihil interest; ipsa enim propter inclinationis aequalitatem manet ac quiescit, movetur autem ob contrariam causam, nempe propter inclinationis inaequalitatem. etenim partium eius inclinatio non erit aequalis, cum ipsa medium egredietur.

Illud etiam absurdum est, quae tandem sit causa, cur in medio terra stet, quaerere et non quaerere, cur in extremo loco ignis locetur. si enim superior locus naturae ignis aptus non erit, convenit, ut disquiramus, qua nam necessitate cogatur, ut sursum ascendat. si enim illius naturae summus hie locus aptus est, non est ut aliam causam inquiramus. quid enim prohibet, si aliquod corporum, quocunque nomine, naturalem aliquem locum habeat, quin alterum corpus natura alium locum possideat? et hac de causa locus, qui | vere medius existit, terrae [*](f. 37v) naturae fuit accommodatus, nee necessitate indigebit, ut in medio remaneat. nee etiam ilia necessitas alia est atque ista similitudo, quae in capillo invenitur, qui, cum tenditur, non frangitur neque dirumpitur; etenim quod illi de capillo afferunt, cum consimilium partium sit, licet vehementer tendatur, eum non diruptum iri, iam vides hoc mendacium esse, ptraeterea iure quaerenda eis erit causa, ob quam ignis in summo loco omuino necessario maneat et quiescat, cum alioquin ipsi assignent causam, quamobrem terra omnino necessitate stet in medio, si autem quispiam occurrat inquiens ignem natura in medio consistere, is nullam huius sententiae causa necessitatem habebit; terra autem num in medio natura quiescat, id etiam isti fatentur. etenim non quia ipsi assignent causam, ob quam terra in medio natura quiescat, ideo inquiunt eam in medio natura quiescere (non est etenim rationi consonum, ut dicamus absque causa aliquid inveniri, vel quod natura absque causa aliquid sit), ponamusque eam in medio manere, quemadmodum re vera manet, sed quam ob causam id omnino fuit, cum veram quietis causam minime assignet? [*](2 ante ibique fort, lacuna 7 quiescat et (10) non susp. 27 non addidi, neque scripsi: ac codd.: quod Al exhibet, plane commenticium est 36 non omnes, sed delendum)

135
quod vero inquit, hoc nec necessavio nee vere conclucli posse, quoniam [*](f. 37r) convellitur confriugiturque capillus, qui teuditur, non recte dictum est. primo enim vel propria in universum separatio ibi non est, ubi capillus dirumpitur; deinde capillo quoque non contingit dirumpi, quamdiu eius similitude remanet, sed quando ad dissimilitudinem commutatur; firmo autem hoc eodem termino manente nullo modo dirumpetur. quod autem dissimilitudinis causa fuerit, divisio sane ac diruptio est, quemadmodum ad sensum videmus; non enim secundum similitudinem tantum capillus invenitur. quare consentaneum est, ut dirumpatur. <sane> sermo <verus esset>, sit dissimilitudinem in positu terrae vel in figura eius apparere, quemadmodum in capillo ad dissimilitudinem transmutatio apparet, quando futurum est, ut dirumpatur. hoc autem si ex naturae necessitate proveniret, terrae permanentiam utique praecederet. etenim si a quopiam non commutabitur, ob hanc causam semper eodem modo manebit.

Sed [illud quoque] mirum est eos motuum eorum causas non quaerere, recte siquidem fecissent, si percepissent eorum aliud alio natura moveri, in tantum ut iutellexissent, aliud alium locum natura possidere, adiuncta vero causa, quae est praeter naturam. haec itaque adversus eos ait, qui terram in medio natura manere asseruut, et sic huic causae amplius aliam adiungunt — id quod inanimatis tantum rebus, quae naturam non habent, convenit.

Atqui ut quaestioni satisfactum sit, ait adversus eos, qui fatentur terram in medio natura manere, sed secundas causas huic addunt: cum haec consentanea non sunt, tum id, quod isti afferunt omnino quiescere oportere in medio id omne, quod nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, verum absolute non est. non enim ob banc causam, quia nempe nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, necessario omnino eonsonum erit, ut quiescat, sed quoniam nihilo magis hue quam illuc ferri decet, ad omuem locum movebitur. etenim si id quiesceret ac maneret, cui non convenit hue moveri, ob hoc quidem ideo non quiesceret, sed alia de causa ex accidenti, quoties in omnem partem fertur secundum accidens, cum nihilo magis hue quam illuc ferri deceat; siquidem quemadmodum huic non convenit, ut magis huc quam illuc feratur, ita rationi magis eonsonum non est, ut in omnem partem feratur, quam uno in loco maneat. praeterea ex eodem sermoue oppositum omnino deducitur, ut magis nempe quiescat, quam in omnem partem feratur. etenim cum ad loea [*](1 inquit] inquiunt omnes 3.4 separatio—ubi] diruptio non est causa, qua Al 4 deinde capillo quoque non] non emim AI; ad seq. cf. Averr. p. 160 A 9 —apparere] sane, verus esset supplevi; consentaneum igitur videretur, ut sermo verus sit, cum . . poneremus Al male 19 non natura Al 21 huic causae emendavi: et aliam (sive propriam) mundi causam omnes 39 ante quiescat fort, addend, non)

136
movebitur, non movebitur totum, adeo ut secundum se totum ad [*](f. 37r) singula loca moveatur — hoc enim fieri non potest — verum id quidem tunc erit, cum ceite divulsum atque in partes di visum fuerit. convenit enim, ut haec ratio de igne quoque dicatur. si imaginemur eum esse in medio, convenit, ut in banc partem moveatur, cum eandem ad extrema signa rationem babeat, cumque nihilo magis hue quam illuc ferri deceat, in omnem partem movebitur, sed non totus ad unum locum movebitur, sed media eius pars (exempli gratia) versus caeli medietatem movebitur, veluti tertia versus tertiam et quarta versus quartam eius partem feretur, eademque ceterarum partium erit proportio. non enim omnes eius partes ad duas lineas cientur, siquidem insectilia corpora non sunt, nec punctum. idque ex sermone de similitudine necessario contingit, videlicet ut, si terra in omnem partem moveretur, non secundum se totam, sed secundum eius partes in omnem partem moveatur; verum ut absolute quiescat, id, quod non magis hue quam | [*](f. 37v) illuc ferri deceat, id non magis ex sermone de similitudine continget, quam ut in omnem partem feratur. atqui contra id paulo ante disseruimus, hoc nimirum dictum non esse de omni re absolute, adeo ut pro eo quoque sumatur, quod natura sua semper etiam movetur, verum quidem pro eo sumitur ac dicitur, quod suapte natura quiescit, sed moveri etiam potest, hoc est, quod natura quiescit, si ei simile fuerit, quod ipsum ambit, dictum est itaque consonum esse, ut quandoque quiescat; igitur non ex accidenti, sed per se quiescit. atqui pluribus etiam rebus contingit, siquidem dissentaneum uou est, ut in eius cognitione afferat sermonem, perinde ac si ex accidenti extitisset. dicere autem eam in medio hac de causa mauere, quoniam hie locus naturae eius est aptus, eius sermo est, qui ad perfectionem onem pervenit, deficit autem in addendo causam, cur hoc verum sit; veluti si quispiam dixerit hoc agere in hoc, vel agere, antequam hoc natura ei insit, idque quoniam pluribus rebus convenit, falsum hoc utique inveniretur.

Alius autem sermo est sermo sophisticus, tametsi prima fronte persuasibilis videatur. ait enim: ut autem aliquid, si densius fiat, ex magna in minorem mensuram pervenit (?), sic etiam ex minore in maiorem iterum venit, cum tenuius fit. terra igitur quin moveatur, quando tenuior fit mollitudinis cuiusdam causa, nemo prohibet propter eum sermonem, qui a simili ducitur. verum quispiam dicere posset, inde quod terra in inclinationis similitudine existit, quid prohibebit, quin tenuior fiat cum mollior. [*](4 quoque scripsi: igne dicatur. Praeterea si omnes 16 non addidi 18 cf. Averr. p. 160E 30 cur hoc emendavi: hoc si omnes 33 est sermo scripsi. cf. Averr. p. 161 F, cuius lectio cum nostra plane discrepat.)

137
redditur, cum nihil quoque prohibeat, quin ob incliuationis [*](f. 37v) aequalitatem moveatur. verum quidem aliis de causis haec necessario prohibentur. siquidem non ait, quemadmodum propter inclinationis aequalitatem non moveatur, vel aliud quippiam operetur, quicquid illud sit, sic neque, si terra rarior fiat, ob eius mollitudinem remanere, quin in medio quiescat, donee ad alteram duarum extremitatum declinet. atque in universum convenit, ut ex sermone intellegatur terram ad alteram duarum extremitatum ob eius inclinationis aequalitatem non incliuare, sed ipsam non esse minoris mensurae, nec rariorem fieri et in maiorem mensuram reverti, etsi nihil ex his ei contingat. quae igitur de terrae figura, quiete et statu existimarunt, haec sunt, quae retulimus.

Nos autem primum dicamus, moveaturne, an quiescat? alii enim (quemadmodum diximus) terram moveri existimarunt, quorum nonnulli (ut Pythagorei) circa medium verti aiunt, nonnulli vero eam in medio moveri et (quemadmodum in Timaeo inquit Plato) circa sui ipsius centrum ferri. fieri vero non potest, ut ipsa moveatur. etenim si feratur, sive sit circa medium, sive in medio, motu, qui fit in orbem, praeter naturam movebitur; alioquin eius partes natura eo motu non moverentur, qui per rectam lineam fit. at si praeter naturam moveretur, ipsa etiam perpetua non erit; mundi autem ordo perpetuus est: terra igitur praeter naturam non movetur. at motu recto, qui natura ei inest, non movetur, non movetur igitur omniuo.