In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Praeterea magis proprie adversus Empedoclem illud etiam dici potest.

Siquidem ab Empedocle quispiam quaerere posset: si terra ob conversionem tantum in medio nunc quiescit, antequam conversio igitur et mundus extitisset, cum elementa ab amicitia ad mundi constitutionem non essent congregata, sed mundus per discordiam separatus esset, quae tandem causa erat, cur terra tunc quiesceret? et in universum, illud absurdum est non cogitare mundum hunc ab initio ita esse constitutum — licet verum non sit, fieri tamen potest, ut imaginemur — ut terrae partes ad medium compellente conversione congregarentur, dum ab aere, qui prope conversionem vertebatur, trudebantur compellebanturque; nunc autem, licet aer in loco couvertatur, in quo etiam duo illa inveniuntur, ullo <tamen> modo terrae propinquus non est, quasi inflata ut inquiunt, mundi magnitudo tota hac sua mole, cum a terra plurimum distet: quae igitur causa est, cur terra maneat et quiescat? et qui fieri potest, ut propter conversionem terra maneat et quiescat, cum ipsa toto hoc longo intervallo distet ab eo, quod convertitur? ac praeterea (quemadmodum inquit Alexander) quod conversione truditur et pellitur, non ea ratione pellitur, ut scilicet quiescat, sed ut ad medium tantum feratur, et secundum quod in medio invenitur, etiam movebitur, aitque praeterea, si cuivis rei aliqua ratio assignari potest, quamobrem sine conversione feratur, qua igitur necessitate coacti conversionem causam statuunt, ut terra ad medium cieatur? conversionem autem cuiuscunque motus causam non esse vel ex igne doceri potest, ignis enim aliqua causa in sublime fertur; hanc autem non esse conversionem perspicuum est. insuper ne conversione quidem, quod grave est et quod leve, definita sunt, ita ut, quod conversione pellitur, | grave sit, quod autem non pellitur, leve, taraetsi grave ab ea f. 36r pellatur, leve vero minime. id enim et grave unum et idem non est, quemadmodum grave et quod uatura sua ad medium fertur unum et idem existit, idque etiam definit grave — eius namque essentiam determinat ac definitionem illius ingreditur — quod suapte natura deorsum fertur. at si, quod leve est et quod grave, conduo [*](20 suspectum; fort, supplendum elementa 26 cf. Averr. p. 155C)

131
versione etiam minime detevminantur, erant igitur etiam ante [*](f. 36r) nonnulla gravia, levia quaedam. cum autem id, quod grave est et quod leve, per superiorem et inferiorem locum terminentur, supra igitur et infra ante conversionem quoque inveniebantur; sed ante caelum erat quippiam infinitum: igitur supra et iufra in hoc infmito minime existunt. quoniam autem <haec> duo per supra et infra perspicuum est igitur supra et infra etiam ante conversionem fuisse terramque natura sua deorsum ferri; ante conversionem igitur ad eius locum, qui est secundum naturam, movetur.

Illuc modo regreditur, ut illorum sententiam disquirat, propter similitudinem, quam habet cum caelo, quod vertitur circa ipsam, terram in medio caeli stare affirmant — haec sententia in Timaeo quoque invenitur, tametsi ipsi Anaxagorae eam ascribat — huius etenim sententiae auctores dicunt terram, quoniam rotunda est atque in medio caeli collocata (quod quidem caelum spbaericum quoque existit), necessario omnino quiescere, quoniam ad omnem partem ob eius similitudinem aequalem inclinationem habet; ipsa siquidem non magis ad hanc quam ad illam partem inclinat, ita ut moveatur. oporteret enim, ut in hanc aut in illam partem inclinaret; si igitur in hanc partem non inclinat, simul autem in omnem partem inclinare fieri nou potest, cum versus hanc partem movetur, omnino itaque relinquitur, ut in medio stabilis quiescat. haec autem vestra sententia persuasibiliter (inquit Aristoteles), non autem vere dicitur. hac enim sententia, quicquid in medio locabitur, id in eo necessario quiescet; ita ignis in medio locatus vi quiescet. ita namque sermonem statuerunt. atque in Timaeo etiam ob terram ipsam talis sermo necessario exstruitur, ibique ut universalis fuit receptus ac omnibus in rebus eodem modo. ait namque Timaeus; res 30 res similis, si similis in medio locetur, versus partem inclinabit. at nos videmus ignem in medio non manere. si igitur in universum sermo intellegatur, non erit verus. hoc autem ipsi terrae vos necessario imponitis, ita ut sermo universaliter accipi possit, quoniam in medio commoratur. cum igitur hic sermo, si in universum recipiatur, verus non sit, quietis terrae propriam dare causam oportebit.

Verum enim vero facile quidem haec dubitatio de medio tollitur, si dicatur [Platonem] hunc sermonem in universum non attu- [*](5. 6 hoc-minime codd.: ea in infinitum Al 13 Timaeo] exspectes Phaedone (cf.Simpl. p. 531, 34) 13 Anaxagorae] l. Anaximandro 20 aut scripsi: et omnes 25 medio . . eo emendavi: terra . . ea codd. Al 30 Timaeo] cf. supra et Phaed. 109 a ἰσόρροπον γὰρ πρᾶγμα ὁμοίου τινὸς ἐν μέσῳ τεθὲν οὐχ ἕξει μᾶλλον οὐδὲ ἦττον οὐδαμόσε κλιθῆναι et Averr. p. 157 I et sq. et 310 G et sq. 34 commoratur emendavi: succenditur inflammaturve terra ipsa Al)

132
lisse nec dixisse scilicet omne simile in medio similis positum [*](f. 36r) inclinationis causa ad aliquam [extremorum] partem non inclinare, nisi quando proprium ac inseparabilem motum non habuerit; hoc enim semper habebit, ut propter aequalem incliuationem in medio consistat. quemadmodum neque etiam si quispiam dixerit (exempli gratia) omne, quod stat, tanquam in ponderis aequilibrio maneret, non inclinare, propter hominem, qui et ipse ad aliquam partem inclinat, quoniam vult aliquid efficere, similiter et in alia actione, hic sermo plane falsus extiterit; at si declaraverit inanimatum aliquod corpus, in quantum in ponderis aequilibrio manet, posse inclinare. qui igitur conseutaneum erit, ut sermonem, qui in universum verus existit, ignis tantum ratione mendacem constituas, cum ignis in medio non maneat, si ex eorum corporum numero non est, quae manere et quiescere possunt? qua igitur ratione in loco quiescet? terra enim quiescendi faculatem habet. hoc autem posito inquiramus, quonam in loco quiescere possit. post haee universalia quaedam inveniuntur, quae quidem permittunt, ut in medio quiescat, ob rationem etiam superius allatam. verus itaque eiusmodi sermo extitisset, si esset aliqua ratio, qua ipse in medio quiesceret. at ignis nee similis est neque rotundus neque etiam in medio manet; videmus uamque ignem modo in sublime e terrae superficie attolli et longe plurimum a medio distare.