In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso fine distant.

Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur.

Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis, vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animautibus facile intellegere poterant unum et idem non esse, medium enim magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur, est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile, aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare.

Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum, ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi medium vere principium est et praestabile necnon ad omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur, finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, termiuato, siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino [*](1.2 causas — videntur om. codd. per homoioteleuton 30 consonum — ut] fort. emendandum videndum est, quid)

125
gantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum [*](f. 34r) sententiam satis percepit; Ι eam namque in suo sermone non [*](f. 34v) retulit.