In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.

Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt; Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant, terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo, quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae [*](18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . . adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al 24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν)

124
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, [*](f. 34r) quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant, ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam in medio collocatam esse oportere, si quis fidem ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?) quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.

Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso fine distant.

Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur.

Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis, vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animautibus facile intellegere poterant unum et idem non esse, medium enim magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur, est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile, aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare.

Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum, ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi medium vere principium est et praestabile necnon ad omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur, finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, termiuato, siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino [*](1.2 causas — videntur om. codd. per homoioteleuton 30 consonum — ut] fort. emendandum videndum est, quid)

125
gantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum [*](f. 34r) sententiam satis percepit; Ι eam namque in suo sermone non [*](f. 34v) retulit.

Numquid autem terra quiescat an moveatur, non eadem philosophorum omnium sententia est; sed qui eam in media mundi sede locatam esse negaverunt, circum medium volvi eam asserunt — et ii sane Pythagorei — neque hanc solam, sed eam etiam, quae ei adversa est ἀντίχθονα). nonnullis autem Ε; corpora circa medium ferri posse videntur, quae nobis terrae obiectu oblitescunt, non aliter ac si ipsa post banc inveniantur; eam enim proportionem ad terrain habent, quam fere ilia babere dicuntur, quae post eam inveniuntur. hinc plures lunae defectiones dicunt existere. non enim sola terra solis lumen intercipit, sed eiusmodi etiam corpora, quae post terram inveniuntur; non enim impossibile est, ut in centro quoque haec corpora sint, quae omnia solis lumen intercipiant. quamvis enim ipse fateatur in huius totius centro terram inveniri, attamen illud quoque perspicuum est eius etiam corpus, quod est prope superficiem, qua quiescimus, solis quoque lumen intercipere, etiam si a centro distet; et hoc quidem, si rotunditas ipsa de ea praedicetur, si ipsa undequaque a centro egrediatur, idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur, quatenus extra centrum egreditur, tota tamen <terra> lumen sic etiam et reliqua corpora, quamvis a centro distent, lumen intercipiunt.