In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Quod autem rationi consonum sit, ut ita res se habeat, hinc profecto osteuditur, nempe cum dicitur primum orbem plura divina corpora movere, nec non plures orbes unam vagantium Ι stellarum ciere. hac igitur de causa unus orbis [*](f. 34r) plura astra movebit ac plures orbes unam stellam ciebunt. et praeterea, quoniam sphaerae, quibus vatantes stellae infixae sunt, multa movent corpora, siquidem eiusmodi sphaerae a multis sphaeris continenetur, qua de causa motus eius, quod movetur, non est ita seusui conspicuus; siquidem sphaerae mediae in causa sunt, ut motus, qui ab unaquaque earum extenditur, ad vagantem stellam in citimum orbem perveniat. unaquaeque enim sphaera, quae eas continet, proprium hahet motum; inveniturque in omnibus vagantium motibus communis quasi operatio, quae caelestis est, supra motus harum sphaerarum, quae quidem non permittit, ut motus unius cuiusque sphaerae, quae reliquis mediantibus vagantium multitudinem continet, semper illis subiaceat, sed ipsa per se huic sufficit; ipsa enim finiti motoris vim adipiscitur. hic est litterae intellectus. in hoc autem non videtur Alexander recte sensisse, siquidem ficta quaedam, aliunde adsumpta, suae explicationi adiecit.

Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.

Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt; Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant, terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo, quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae [*](18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . . adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al 24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν)

124
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, [*](f. 34r) quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant, ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam in medio collocatam esse oportere, si quis fidem ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?) quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.

Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso fine distant.

Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur.

Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis, vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animautibus facile intellegere poterant unum et idem non esse, medium enim magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur, est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile, aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare.

Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum, ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi medium vere principium est et praestabile necnon ad omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur, finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, termiuato, siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino [*](1.2 causas — videntur om. codd. per homoioteleuton 30 consonum — ut] fort. emendandum videndum est, quid)

125
gantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum [*](f. 34r) sententiam satis percepit; Ι eam namque in suo sermone non [*](f. 34v) retulit.

Numquid autem terra quiescat an moveatur, non eadem philosophorum omnium sententia est; sed qui eam in media mundi sede locatam esse negaverunt, circum medium volvi eam asserunt — et ii sane Pythagorei — neque hanc solam, sed eam etiam, quae ei adversa est ἀντίχθονα). nonnullis autem Ε; corpora circa medium ferri posse videntur, quae nobis terrae obiectu oblitescunt, non aliter ac si ipsa post banc inveniantur; eam enim proportionem ad terrain habent, quam fere ilia babere dicuntur, quae post eam inveniuntur. hinc plures lunae defectiones dicunt existere. non enim sola terra solis lumen intercipit, sed eiusmodi etiam corpora, quae post terram inveniuntur; non enim impossibile est, ut in centro quoque haec corpora sint, quae omnia solis lumen intercipiant. quamvis enim ipse fateatur in huius totius centro terram inveniri, attamen illud quoque perspicuum est eius etiam corpus, quod est prope superficiem, qua quiescimus, solis quoque lumen intercipere, etiam si a centro distet; et hoc quidem, si rotunditas ipsa de ea praedicetur, si ipsa undequaque a centro egrediatur, idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur, quatenus extra centrum egreditur, tota tamen <terra> lumen sic etiam et reliqua corpora, quamvis a centro distent, lumen intercipiunt.

Sunt qui eam, cum in medio sita sit, circum verticem eius volvi et onoveri asserunt, quemadmodum in Timaeo scriptum est, terram nempe circum huius universi verticem semper volvi. dixit autem volvi, non mooeri, siquidem consentaneum non est, ut per hoc, quod dixit, terram volvi, eam moveri intellegatur; sic enim asserit, quoniam ipsa super verticem ac circum ipsum devolvitur, et ita aliis quoque de rebus solitus est pro- nuntiare.

Hinc autem ad eos sermones explicandos sese Aristoteles convertit, qui de terrae figura dicuntur. similiter, inquit, etiam hac de re philosophi diversantur. aliis enim rotunda videtur esse, aliis autem lata ac tympani speciem repraesentare. faciunt autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen [*](9 plura addidi 19 quiescimus scripsi: quiescit codd. Al 20 et hoc —intercipiet (23)] emendatis emendandis sic interpretatus sum; Al vertit: siquidem universam eius rotunditatem oslendet, si ipsa . . egrediatur, idque similiter si non ostendet rotunditatem eius, quatenus . . egreditur, sed omnia lumen interciperent; cf. textum 293b27 ὁμοίως 32 aliis de rebus] fort. alibi)

126
eius rectum, non autem totundum apparet, perinde ac [*](f. 34v) lunae forma in principio mensis, et quemadmodum in solis defectu contingit, quem eclipsin nominant; siquidem oporteret, ut aliqua solis portio, dum a terra oritur occiditque, ad lunae similitudinem in principio mensis, appareret, si terra rotunda extitisset. deinde dixit eos ita pronuntiasse, quoniam solis intervallum non reputant nec etiara intellegunt circulos maiores, quando minores intersecant, videri non aliter, ac si linea recta eos intersecarent; sectio enim <sphaerica> maiorum circulorum recta apparet. cum ita res se habeat, sol ob eius distantiam ut parvus circulus nobis apparet — hoc autem non re ipsa, sed secundum visum et imaginationem potius contingit, alioquin magnus sane est — terra autem magnum admodum circulum non describit, ita tamen apparet. quare si procul admodum a sole non essemus, qui nostro sensui parvus offertur, videretur a terrae circulo in orbem secari.

Sed hoc, inquit, addere volunt, si terra natura sua quiescit, tympani figura esse oportere. deinde dicit, cum ad id, quod <terra> movetur, figura quaedam propria in ea invenitur, tum <ad id, quod quiescit> habet certam formam convenientem. quare consentaneum ut eius forma ac motus dinoscatur.

Atqui dubitare ac modis omnibus, quantum fieri potest, ea pervestigare, quae iis de rebus admirati sunt, id certe non erit ab re, quin immo ratione quadam necessarium. siquidem aliorura est, non philosophorum, qui formarum cognitionem diligunt, <non Ε; qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius descendat, id autem toti terrae non contingat, sed tantum pondus, quantum id est, quiescat et non moveatur? atqui si quis terram offoderet subter particula sursum elevata et versus terram centro adiacentem descenderet, ut descendeutibus terrae particulis, ante quam deciderent, locum faceret, nulla re impediente semper magis deorsum ferentur. <quare> dubitare circa hoc omnes philosophos physicis maxime convenit; dubitationes autem solvere ineptis rationibus, de quibus multo magis dubitandum est, id sane fieri sine pudore eorum non potest. nonnulli enim propositam dubitationem ita dissolvere conantur, aiunt namque terram secundum se quiescentem remanere, quoniam supra se ipsa sustentatur per spatium infinitum, quemadmodum inquit Xenophanes. hi enim dubitationem hunc in modum sustulerunt, ob eorum segnitiem, quia, | cum causae inquisitionem non dilexissent, ideo veritatem [*](f. 35r) [*](17 deinde dicii] dicunt codd. Al: cf. Arist. p. 294 a 10 καὶ γὰρ δή 18 ad id quod quiescit addidi; Al vertit: siquidem (aiunt) in eo, quod movetur, secundum proprietatis ordinem similitudinis quippiam in eo inveniri, iuxta proportionem ad formam 24 non admirari (25) addidi 31 dubitare — convenit (32)] locum corr. sic emendavi: verumenimvero non iniuria etiam mirari quispiam potest, quod naturales philosophi non adverterint . . Al)

127
indagandi laborem subire minime voluere. sunt alii, qui causam [*](f. 35r) assignantes, cur terra non moveatur, dicunt propterea quod innatet, quemadmodum lignum super aquam et alia eiusdem generis — siquidem haec in aere non natant, in aqua autem natant — de aqua enim reraanet dubitatio, quandoquidem illi non asserunt, quid illud sit, quo aqua sustinetur; neque enim aqua suspensa (?) mauere solet natura, nisi aliquo sustineatur. sed quemadmodum aer, cum aquam levitate superet, innatat nec ad infera demergitur, sic quoque consonum est, ut aqua existat, quippe cum terrae levitate praestet, sursum natat nec infra terram de- mergitur.

Praeterea eadem totius et partis ratio esse debet, si itaque tota terra in aqua nata, consentaneum est, ut etiam eius partes in aqua natent; nunc cum partes ipsae in aqua non natent, neque etiam tota terra in aqua natabit, et quaestio non satis bene soluta erit.

Hoc autem illis evenit, quoniam eatenus non perscrutantur, quoad veritatem veramque dubitationis solutionem attingant, sed quoad contrarios sermones refellant, idque, inquit, nobis ipsis in more positum est. at in maiore hominum parte intellegere possumus, id eorum disputationibus evenire, quod huic quoque de terra sermoni contingere videtur. non enim sufficienter hunc sermonem exquiri posse arbitratur recta tantum solutione oblata, nisi adversariorum quoque rationes de medio sustulerit. [itaque] eum oportet, qui [recte] velit de re proposita quaerere, promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia, sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria, neque sat erit ultimam inquirere obiectionem, quae sibi ipsi tantum in promptu fuerit, sed obiectiones exquirat ac consideret oportet, quae omnino obici possint. quod sane is facere poterit, qui diligentissime quaeque perscrutatus fuerit ac possibiles omnes differentias suo animo conceperit.

Anaximenes autem, Anaxagoras, atque Democritus latitudinem causam esse dicunt, cur terra man eat et quiescat; hoc autem superius relatum fuit, dum aliorum sententiam de figura terrae meminit. hi enim asserunt terram propter sui latitudinem non dividere ac secare, sed operire (?) aera, a quo sustinetur, id quod cetera quoque corpora, quae latitudinem habent, facere [videntur]. siquidem eiusmodi corpora non modo absque aliqua vi aegre moventur, sed etiam, si vi pellantur, vix moventur, ut neque etiam eo tempore, quo venti ea impellunt, [*](7 suspema Al sec. Arist.: parata codd. falso sed] exspectes praeleren (cf. Arist. p. 294 b I) 35 aliorum sententiam] p. 293b34)

128
moveantur, sed maneant propriae naturae causa, idem quoque [*](f. 35) terrae erga sibi subiectum aerem, a quo sustiuetur et fertur, contigisse dicunt. hic euim quasi inanem locum non habeat, quo celeriter perventire possit, quiescit ac infra in unum locum descendit. quare terra perpetuo manet, donec ad infimum locum deveniat, quemadmodum iis vasis coutingit, quae clepsydra nominantur, scilicet impedimentum. contingit enim, si quis eius superius os occludat, ut per illud foramen, quod in fundo est, nihil illius egrediatur, quod, antequam superius foramen occluderetur, ab eo emanabat. posse autem clausum aerem magnum pondus sustinere, ex aere in utribus clauso argumentum desumpserunt et ex <multis> eiusmodi

Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset, latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse poterit, cur terra maneat.

Atqui si terra plana esset, latitudinem quietis eius causam <non> esse consonum foret, ut ex iis, quae afferunt, aiunt enim, quod aer propter coarctationem non inveniens locum, quo pervenire possit, in proprio loco quiescens remanet, siquidem ob multitudinem non habet exitum. raultus porro est, quod a magnitudine terrae, quae magna et extensa est, coerceatur. ut autem terrae magnitudo multum protrahatur, hoc continget, etiam si terra globosa sit. consentaneum est igitur, ut ea, quam assignarunt, causa terrae competat, petat, etiam si rotunda sit. quid enim eos remoratur, quin praedictam terrae figuram fateantur ac <magnitudinem> eius causam esse statuant? in universum autem adversus eos, qui ita de motu terrae et quiete dicunt, ut ratione eius figurae potius, praeter naturae necessitatem, terram quiescere colligant, hunc in modum dicamus.

Quaestio de motu quieteque, cuius causa compulsionem extensionemque fieri super aerem et aquam statuerant, non de terra tantum, quae naturalis corporis pars quaedam existit, ponenda est, sed de motu et quiete omnium naturalium corporum in universum. [principio enim] constituendum | est, utrum sit eis natra motus ali- f. 35v quis et quies, an nullus? et utrum natura, an vi eis cou- [*](5 manet emeudavi: nec permittit terram per ipsum transire Al 12 multis supplevi 18 non addidi 27 magnitudinem addidi 32–37 locum difficilem non sine hunc in modum emendavi. Al plane perverse interpret. est: si a potentia vim inferente (motus enim et quies eodem modo dicuntur) efficiente videlicet, compulsionem extensionemque super a. e. a., id incipit, terrae ipsi convenire aimus, quae . . existit, sed motum et quietem omnium . . universum sustulerimus. 37 natura an vi corruptum)

129
veniat motus? sed quoniam, inquit, de bis ante determinatum [*](f. 35v) fuit (in Physicis namque atque in praecedenti Libro de illis disseruimus) consentaneum erit, ut eis tanquam concessis nunc utamur dicamusque naturalibus corporibus proprios naturales motus et quietes natura inesse; unicuique enim ipsorum natura is motus inest, qui ad proprium locum instituitur, quies autem eo in loco cousistit, in (quem suapte uatura is motus defertur, qui ex naturalium motuum numero existit. praeter naturam vero in unoquoque ipsorum innovatur, siquidem motus e proprio loco transitus situs est, quies autem et status eo in loco, in quem violenter movetur. motus praeter naturam finis existit, si quies in eo inveniatur; ignis enim omni in loco eum tantum raotum babet, qui aera versus instituitur, etenim si naturalibus corporibus motus nullus secundum naturam inest, nee violentus erit; quod enim praeter naturam est, aliud est ab eo, quod secundum naturam existit. si nee alter borum duorum motuum corporibus inest, nibil prorsus movebitur, sique nibil moveatur, nec motum nec quietem etiam possidebit; quies enim motui annectitur, cum sit eius finis, at fieri non potest, ut sit corpus aliquod naturale, quod non moveatur neque etiam quiescat; convenit igitur, ut sit ei motus naturalis et quies.

Si igitur non natura, sed vi terra in medio quiesceret, sicuti physici nonnulli asseruerunt, violentus igitur eius motus ad hunc locum videretur. siquidem aiunt conversionis causa ipsam ad medium quasi pelli eoque ferri, cum ex iis, quae in aqua et aere fiunt, argumentum sumant; in his enim duobus propter conversionem gravia ad medium conversionis feruntur, cum ab iis, quae sunt graviora, pellantur. [itaque] etiam qui caelum ortum esse dicunt, conversionis causa terram ad medium venire confirmant. motus igitur terrae ad medium hanc assignant causam. cur autem in medio stabilis maneat, postquam ad eum locum devenit, caitsam exquirunt, aliique causam afferunt figurae eius latitudinem, alii vero aliam causam assignant, ut Empedocles, qui caeli motum, qui in orbem fertur, cum maioris sit celeritatis, tatis, rectum terrae motum (qui deorsum instituitur) cohibere dicit, terramque undique ad medium compellere. at si, inquit, nec conversio prohibet nec latitudo, sed suo, quo potest moveri, motu moveatur, quo tandem feretur? etenim ad medium non movebitur, ad illud siquidem impulsa iam pervenit; transitus autem ad medium cum vi <tantum> consistat, eius igitur quies et status in medio vi erit. quare convenit, ut motum aliquem a medio [*](2 Physicis] V 6 Libro] cap. 2 12 aera versus suspectum 15 aliud] exspectes ἀντικειμένη 17 nec motum fort, delendum)

130
possideat. is ergo in sublime tantum omnino feretur — ipsa namque [*](f. 35v) corpus est et ideo necessario convenit, ut in loco cousistat — quod si non deorsum magis [quam] in sublime fertur, sed sursum movetur, et aer eum motum, qui in sublime fertur, non impedit, ueque motum etiam, qui deorsum fertur, impediet, siquidem convenit unum idemque impedimentum ab eodem idem impedire.

Praeterea magis proprie adversus Empedoclem illud etiam dici potest.