In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Quod autem rationi consonum sit, ut ita res se habeat, hinc profecto osteuditur, nempe cum dicitur primum orbem plura divina corpora movere, nec non plures orbes unam vagantium Ι stellarum ciere. hac igitur de causa unus orbis [*](f. 34r) plura astra movebit ac plures orbes unam stellam ciebunt. et praeterea, quoniam sphaerae, quibus vatantes stellae infixae sunt, multa movent corpora, siquidem eiusmodi sphaerae a multis sphaeris continenetur, qua de causa motus eius, quod movetur, non est ita seusui conspicuus; siquidem sphaerae mediae in causa sunt, ut motus, qui ab unaquaque earum extenditur, ad vagantem stellam in citimum orbem perveniat. unaquaeque enim sphaera, quae eas continet, proprium hahet motum; inveniturque in omnibus vagantium motibus communis quasi operatio, quae caelestis est, supra motus harum sphaerarum, quae quidem non permittit, ut motus unius cuiusque sphaerae, quae reliquis mediantibus vagantium multitudinem continet, semper illis subiaceat, sed ipsa per se huic sufficit; ipsa enim finiti motoris vim adipiscitur. hic est litterae intellectus. in hoc autem non videtur Alexander recte sensisse, siquidem ficta quaedam, aliunde adsumpta, suae explicationi adiecit.

Quod vero ait Aristoteles: sic igitur uatura exaequat Ε; ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris vero orbibus, qui miuore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.

Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias affert, qui in media muudi sede terram locatam dicunt; Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant, terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo, quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae [*](18 motus — sphaerarum scripsi: motum huius orbis codd. 20.21 ipsa . . sufficit; ipsa . . adipiscitur] sic emendavi: ipsi (orbes) . . sufficiunt; ipsi . . adipiscuntur codd. Al 24 ail] p. 293a2 36 circum] ifa Al; cf. Arist: a medio codd. in comparationem ad solem] cf. Simpl. p. 511,32 κατὰ τὴν πρὸς τὸν ἥλιον σχέσιν)

124
videutur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, [*](f. 34r) quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant, ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. saue aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam in medio collocatam esse oportere, si quis fidem ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta(?) quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur.

Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestautior est, siquidem ceutrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestautior est iis, quae ab ipso fine distant.

Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt euim couseutaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt, at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod lovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur.