In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Et quemadmodum in his, ita etiam in caelestibus corporibus haec conspiciuntur, atque eo magis, quo primo principio propiora extiterint. in hoc autem Aristoteles eo usque sermonem protelavit, quo usque ad terrae speculationem pervenerit.
Etenim prima causa optimum est ac sui ipsius causa existit, quamobrem nulla omnino actione indiget. actio autem semper in duobus ad minus cernitur, in eo nempe, cuius gratia aliquid agitur, et id ipsum, quod agitur gratia huius. ea. autem substantia, quae primae causae dignitate propinquior erit, unica actione optimum cousequitur, quae vero longe plurimum ab ea distat, pluribus, quae autem ultimo loco positae sunt, quoniam fieri non potest, ut banc perfectiouem consequantur, nee pluribus actionibus indigent, quare ea corpora, quae primae causae fiuitima sunt, paucis actionibus hanc perfectionem assequuntur, media pluribus, extrema autem, quoniam perfectionem adipisci non possunt, nec pluribus actionibus indigent.
Hic autem sermo unus existit et convenit, ut propositio praeillud [*](9 autem . . omnino non assequitur scripsi leni emendatione: partim . . vel habent vel Al 14 cum cucurrit et currendi gratia scripsi: tempore quo est et in gratiam eius quod fit codd. Al 16 plurimi om. codd. 20 cum scripsi: vel codd. Al 22 semperque — accedunt (23)] ita Al ex coniectura: codd. corrupti)
Deinde ad secundam quaestiouem dissolveudam progreditur. ea autem talis erat, cur primus orbis inhaerentes omnes stellas moveat, unusquisque vero ceterorum orbium non moveat multas stellas, sed plures orbes unam tantum vagantium stellarum moveant? haec autem dubitatio duplici ratioue dissolvitur, quarum altera hinc potissimum elicitur, quoniam videlicet primi orbis vitae principium, poteutia eiusque couversio ceterorum orbium vitae principiis, quae orbium animae sunt, multo antecellunt. rationi etiam cousonum accidere videtur, ut vita ac poteutia illius orbis ceteris paestantiores existant, cum ille, quatenus unus est, divina corpora, veluti steilas, moveat, plures vero orbes [unicam tantum cieant stellam; uuamquamque enim vagantium stellarum plures orbes movent.] ex iis igitur, quae posita sunt, credibile fit primum orbem vita ae potentia multo reliquis praestare. insuper ex hac etiam ostensione fatentur rationem, propter quam primus orbis plures stellas moveat, nec non etiam unica stella pluribus his motibus moveatur, couseutaneam esse; nec erat aliqua species illius demonstrationis, quae διάλληλος appellatur, quando videlicet ignotum per ignotum demonstratur. sermo [*](1 difficile] 292a28; cf. Averr. 141 M et Simpl. 485,8. rede facere enoendavi: ut tanquam primi sermonis pars subsequatur, siquidem aegre admodum praecedere potest AI male 9 plantae] conicio homo 18 id—sunt (19) Al duce Arist.: codd. 24 moveant scripsi: moveat codd. Al 32 unicam — movent (33) om. codd.)