In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduutur, peteuda erit. ii namque asseruut ex caelestihus sphaeris non- nullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt, nonnullas vero tardioies, eas videlicet, quae magis a terra distant, tarditas autem et eeleritas earum pro distantiae ratione necessario sunt, quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse, quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores existere. et tempera quoque pro ratione haec insequuntur. quo Ε; enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur, distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae) ratione.
Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur, nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus, et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam [*](12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti)
Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur, et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit, et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.
Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis, hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae <sphaerae> , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur, cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum proportionem moveri debere.