In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Alexander hoc in loco de orbe in universum deque singulo quoque orbe credidit Aristotelem disseruisse. et tametsi ita res se haberet, quemadmodum Alexander opinatur, tamen qui hoc de orbe universe sigillatimque disserit rationemque deducit, non convenit, ut de quodam orbe non dicat; quod enim absoluto nomine de animalibus tamquam animalibus dicitur, convenit et aequum est, ut de quodam animali dicatur. praeterea nou erit eius sermo de orbe in universum, sed de caelesti orbe deque orbe mundi. atqui hinc Aristoteles regreditur, ut Pythagoreorum seuteutiam eo usque prosequeretur, quo usque sermonem de motibus stellarum tanquavi consentaneum inveniremus. hinc etiam huius sententiae veritas perspici licet, astra uempe tantum moveri, cjuia affixa alligataque sint; quasi ipse Aristoteles convertendo sermonem denuo affirmare velit ipsa in universum non moveri, neque veluti animata neque etiam vi, sed secundum naturam. dixit; non veluti animata, quatenus moventur, non quod astra inanimata sunt, at ipse sermonem quasi convertendo ait: si proprio motu moverentur, omnino conseutaneum asset ex motibus eorum sonum effici, et ob hanc, causam Pythagorei ita statuerunt, quatenus videlicet existimarunt motu proprio astra moveri. deinde dicit, perspicuum est autem nullum confici [*](7 superius] II, cap. 4 9 ea — concluditur Al: codd. mutilati 16 — fertur om. codd. 17 stellae Al: om. codd. 18 dixit] Phys. IV,5 et in hoc libro I,9; ad rem of. Simpl. p. 459, 26 et 460,4. 21. 23 verba deque singulo quoque orbe et sigillatimque suspecta mihi videntur 24 non scripsi 33 neque veluti animata] Arist. p. 291 a 23)

117
sonum, quandoquidem consentaneum foret, si sonus aliquis con- [*](f. 32r) ficeretur, fieri secundum adiunctionem magnitudinis huius, siquidem ob velocissimum motum edevetur, veluti quod in solis lunaeque motu, quae magna duo corpora existunt, invenitur, et quemadmodum in stellis, quae tanta sunt magnitudine et multitudine, invenitur; tanti soni vero impetu corpus scinderetur. soni enim, qui multo minores sunt, idem etiam efficiunt, quemadmodum touitrua. hoc autem non contingit, non propter consuetudinem, quia nempe a primo ortu hoc sonitu aures nostrae opplentur, quemadmodum isti pronuutiant, sed quia <sonus> nec nee a principio existit. enim nihil interesse videtur, quin sonus a nobis percipiatur, quemadmodum aurifices, tametsi mallei strepitui sint assueti, non ideo prohibentur, quin sonum percipiant. huic autem aliam rationem addidit Alexander; ait enim: si ex stellarum motu sonus conficeretur, sonum ceterorum corporum, quae stellis minora sunt, nullo raodo perciperemus, siquidem maiores soni minores semper corrumpunt. hic sermo vero per se alia propria eget indagatione; etenim quid ipse ait, si sonus stellarum motus ad id, quod ante est, nullo modo pervenit, et hoc, quia ipsum spatium non ita facile scinditur neque sonus ex quocunque ad quemcunque locum pervenit? stellae vero num ipsae moveantur | ex eo, quod affixae [*](f. 32v) sunt, hoc in sermone nullam rationem adducit; sique minus, quid nobis opponihir dicentibiis, licet stellae ex se moveantur, ob aliam tamen rationem earum motu sonum non confici? ipse vero omnino hac tantum ratione sonum non confici confendit, quoniam nempe stellae infixae sunt, et hoc, quia neque sic etiam earum partium sonus explicatur, quae in flumine vehuntur. potest autem aliquis dicere, quod neque etiam partes animalium, quae per aera volitant, sonum edunt, nee insuper eo tempore, quo velocissimo motu feruntur. non igitur quia infixae ac rei motae alligatae sint, ideo sonum non confici unt, sed vel sonum edunt, qui auditum nostrum fugit, vel sonum non conficiunt, sed id etiam non contingit, quia omnino infixae et alligatae sint, cum alia quoque relinquatur ratio, quamobrem corpora sonum non edunt, tametsi etiam infixae alligataeque non sint. et inquit, hoc autem natura illis condonavit, ut scilicet stellae ex se minime moveantur, sed postquam orbibus suis alligatae fuerint; quaudoquidem de illis sollicita fuit natura, ut id praecaveret, quod futurum esset, si quando minime alligatae mo- [*](10 sonus— exislit emendavi: nee a pr. assueti sumus codd. 14 Alexander] cf. Simpl. p. 465, 21 19 quia idem spatium] laudatur in Averr. commentario p. 134 F et in eiusdem paraphr. p. 304 E. ad seq. cf. ibid. p. 136 A et 304 G 26 sic et sq. locus corruptus; cf. Arist. p. 291 a 11, 12 29 sonum edunt scripsi: quae non moventur codd. Al; fort. legendum: qui non movetur 35 inquil] p. 291a24)
118
verentur. etenim nihil custodiretur et conservaretur eorum, quae. [*](f. 32v) hic sunt, quemadmodum nunc custoditur conservaturque. hic autem nexus et positio ponitur, quatenus custodiam ac praeservationem eorum, quae hic sunt, ex alligatione stellarum pendere ac fieri ipse animadvertit.

Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduutur, peteuda erit. ii namque asseruut ex caelestihus sphaeris non- nullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt, nonnullas vero tardioies, eas videlicet, quae magis a terra distant, tarditas autem et eeleritas earum pro distantiae ratione necessario sunt, quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse, quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores existere. et tempera quoque pro ratione haec insequuntur. quo Ε; enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur, distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae) ratione.

Stellarum autem figuram globosam esse et autea a nobis dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur, nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum existit; figurae igitur globosae sunt, supra igitur probavit ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa sunt; hie vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando iguotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis. verum in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus, et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam [*](12 partes — citissimas (14) corruptum: fort, emend. circulationem sphaerae fixae, quae con posita non est, minimam, hoc est citissimam 15 e regione contr. Al: codd, corrupti)

119
probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc [*](f. 32v) utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam.

Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur, et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit, et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.

Post baec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis, hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae <sphaerae> , quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus motibus non cieantur. consentaneum enira esse videretur, cum primus quoque(?) | orbis uno tantum pulsu agitetur, f. 33r eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum proportionem moveri debere.

Secundum est, ut investigemus, quanam ratione in primo globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque ratiouem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit.

Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt, quare (inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est; quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque locorum iutervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur, ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione moveamur, neque incongruum nee admirabile quoque erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.