In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Secunda vero, quae ponit ipsum | semper tantum intendi, [*](f. 30r) vel semper tantum remitti, hoc pacto destruitur. omnis euira motus finem ac terminum habet, ex eo, quod in quietem finitur, vel sibi sufficiens semper convertitur; motus enim ex aliquo in aliud fertur. quod autem infinito tempore intenditur remittiturque, hiuc notum existit.
Id vero, quod quovis motu terminate ac minimo tempore ac maximo tempore movetur, eius motus terminabitur, si hac continuitate moveatur. exempli gratia inveniatur tempus aliquod (maximum), ita tit in maiore, quam illud sit, haec trabs excidi non possit, si eius excisio continua erit ac nulla in ea requies extiterit; similiter etiam si quis ambulet aut fides pulset. quare si quis in statu caeli minimum quodvis tempus accipiat, ita ut in breviore, quam illud sit, caelum moveri nequeat (siquidem in eo motus aliquis deprehendatur, quo celerior incitari non possit; alioquin breviore, quam illud sit, tempore moveretur) quae cum ita sint, fieri etiam uon poterit, ut caeli motus in infinitum intendatur; et ob hanc eaudem causam nec infinite tempore remittitur.
Nec non etiam alia ratione. remissio est veluti dissolutio quaedam, quae omni intensioni contrariatur; similiter enim ambo et alterum, si modo eadem horum utrorumque intensio erit, vel maior [et] immenso tempore, rationi autem consentaneum est, ut hoc modo ipsum eadem mensura vel maiore intendi et remitti intellegatur, quemadmodum si quispiam dixerit, una atque eadem meusura intendi id, quod in figuris a summa ad imum procedit; haec etenim distantia semper erit in ampliorem mensuram, tametsi superficies una sit. intensio vero maiore mensura perficitur, [*](3 lum . potius (4) emendavi: curriculum (3) vel amplius codd. Al 5 cum codd.: ut Al 16 hinc corruptum: lege huiusmodi non esse 18 terminabitur] sic emendavit Al: fort, legendum: id vero, quod quovis motu movetur, tempus terminatum habebit, sive minimum sive maximum . . 22.23 quis . . accipiat scripsi: si caeli status [motus Al] minima quovis tempore intendatur codd. Al)
Deinde tertiae positionis fundamentura funditus pervertit, videlicet licet caeli motum variis temporibus vicissim semper intendi et remitti, quandoquidem id sub sensum non cadit, tametsi consonum esset (si id aliquo fundamento niteretur) ut seusui abscouditura non sit, cum partes invicem altera alteri comparantur; neque in eo ulla causa invenitur, ut omnino ex se vicissim huius motus intensionem et remissionem admittere debeat. quia vero absolute id positum est, fictioni simile videtur.
Post haec tria de astris perscrutari conatur, nempe ex quibus constent et quas figuras admittant (juique sint eorum motus. atque eMemplo a prima quaestione incipit dicens eorum essentiam et quidditatem ex nobili substantia constare. hoc autem consentaneum ex iis maxime est, quae dicta ac posita a nobis sunt, nempe quin- tum quoddam corpus inveniri, quod in orbem fertur, ac ceteris praestantius esse, cum consentaneum sit, ut faciamus unamquamque stellam ex eo corpore constare, ex quo illud 003E; , in quo motum habet. praeterea alia quoque ratione id ad sermones de circulari corpore iam dictos insequiutr. etenim si quintum corpus nee afficiatur, nee genitum sit, ac naturae vi in orbem feratur, nee non omnes quoque stellae hoc pacto se habeant: omnino igitur ex quinto corpore constant, num autem stellae ex eo corpore constent, ex quo illud corpus, cuius motus et conversio eadem est, constare dicitur, hinc plane notum fiet. ii etenim, qui caelum igneum esse dicunt, stellas quoque igneas ponunt, cum ex illorum sententia rationahile sit, ut earum corpus se habeat, quemadmodum illud corpus se habet, in quo motus earum invenitur.
Numquid autem consentaneum sit, ut stellae ex eo corpore constent, in quo coUocatae sunt, haec plane communis omnium sententia est. an vero eiusmodi corpus quintum non sit ignis, hoc nobis dicendum relinquitur. non enim convenit, ut id. ea ratione
Atque in universum, si aliquo modo afficitur, quainobrem igitur non incalescit? et inquit Alexander ipsum vocare hie locum [*](3 calor ac etiam sic Al: om. codd. 4 non, propterea quod emendavi: om. Al 5 fort, post acquirunt excidit aliquid 6 et ea quae diximus suspectum 10 aeremque — excalefaciunt (11)] ita Al: aerqice iis vicinus incalescit codd. 17 qui — redditur emendavi: vel . . ignea redduntur codd. Al. 21 ipsum scripsi: astra Al: ea codd. fort, vertendum: existit et inter . . medium tenet, non calefiat 23 ’] cf. Simplic. p. 440,27 et 3736 et Averr. p. 125 DE 25 — facit (26) emendavi. forr. insuper per homoioteleuton excidit aliquid. 33 negari — calescere] torpere, propter quintum corpus, quod calefacit Al.)