In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Congruum est (inquiunt nonuuUi) ut cum ignis, turn ceterorum elementorum species unius formae sint, numero vero plures existant; quare loca etiam (medium nempe atque extrema) unius speciei profecto sunt, numero vero plura dicuntur. et quoniam terra alterius mundi ad eius medium fertur, si ad medium Ι huius mundi mo- [*](f: 14r) veretur, non contingeret, ut quippiam a propria natura eam dimoveret, quandoquidem huius atque alterius mundi medium specie non ’erunt. eademque ceterorum elementorum ratio erit. haec autem dubitatio hunc in modum tollitur.
Dum nos elementorum partes specie miuime ditferre affirmamus, id non ita intellegi debet, ut uni scilicet mundo conveniat, alteri vero minime, sed aeque omnibus mundis, quorum partes inter se numero tantum differunt, conveniet, hoc est, ut partes terrae, quae hie apud nos est, sive ad invicem comparentur, sive alterius mundi terrae partibus conferantur, secundum unam atque eandem rationem deprehendantur et unaquaeque a quavis numero tantum difterat. sique aliqua terrae, quae hie est, pars sumpta fuerit, nihil inter eam atque alteram eiusdem terrae abscissam partem interest; hae namque, tametsi numero differant, ad eundem locum proficiscuntur ; partes autem, quae in alio mundo sunt, quamvis ab his partibus non diiferant, cum inter se numero tantum differant, ad eundem locum atque hae partes miuime feruntur, sin autem, ut dictum est, illarum partium numeri diversitas in causa sit, ut ad diversa numero loca eiusmodi partes proficiscautur, <quid est quod > hae, quamvis plures sint in hoc mundo, ad unum atque eundem numero locum feraniur.
Si vero nos quispiam redargueret inquiens propriam proportionem, quam ad alterum locum habent, in causa esse, ut ad eum locum proficiscautur : ea igitur principia fundamentaque