In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Nee id te praetereat, decet, his verbis non esse declaratum uon inveniri infinitum corpus in universum, sed nullum eorum corporum, quae incUnatione feruntur, infinitum esse; etenim, qui concesserit infinitum quippiam inveniri, concedit sine diihio ipsum non moveri, praeterea quod neqae gravitatem habeat, neque levitatem, prout de caelo etiam affirmamus non esse leve neque grave, ut etiam ab Aristotele edoctum est.
Quocirca in hunc finem declaratum fuit, nullum ex quinque simplicibus corporibus esse infinitum, quod autem in universum infinitum uon inveniatur, Tertio Physicorum Libro declaratum fuit; etenim eius sententia eo in loco de priucipiis est. Aristoteles etiam arbitratur idem se in finehuius declaraturum, ubi praemissumac dictum fuerit: consentaneum autem est, ut videamus, num plures mundi inveniantur, hinc insuper ad id regrediemur, donee perspicuum fecerimus id, quod finitum non est, omnino non in- veniri.
Necesse est igitur corpus omne etc. haec eius ratio partium divisione nititur numeratisque eius divisionis speciebus ac modis singulorum investigatis demonstrat fieri non posse, ut in aliquo eorum declaretur immensum infiuitumque corpus inveniri: quare fcdsum est, esse in mundo quicquam iufinitum. quamobrem [*](40 ait: corpus omue, aut immensum est, aut determinatum ; spreta itaque finiti mentione (nostra enim ratio eo non vergit) circa 16 hoc est] 273a22 28 tevtio] cap. 4 sqq. oQ praemissuni] cap. 8 35 Simpl, 227, 27 ἐκ διαιρέσεως προάγει τὸν λόγον 38 ’] sic omnes testes)