In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Infinito centrum statuamus, sitque punctus C, ac transeat per centrum C linea recta ab utroque latere infinita, quae sit linea AB, dueatur autem linea et non per centrum, secans rectis angulis lineam AB in puncto, scilicet E, quam ponamus esse ex utraque parte simul infinitam, et sit linea egrediens a centro C infinita sitque linea CD et cum duxerimus lineam AB et lineam E hoc pacto, ac vertatur linea CD intersecetque lineam E in puncto Z: igitur per- [*](16 non erat . . . verum suspectinn. 22 Physicis] Ill p. 205a13 quodsi—invenitur om. 31 Alexander] ita Al: codd. corrupti 40 Ε scripsi: ΑΖ Al: ΕΖ codd. 41 E] ΕΖ Al codd.)
Idem praeterea, corpus nempe, quod in circulum vertitur, non esse infinitum, hunc in modum ordine commutato comprobatur. imagnemur punctum veluti proprium sphaerae finem, ad quem sphaera convertatur, itideiu infinitam sphaeram subiciamus, quae tempore fiuito iu orbem feratur, perspicuum est eiusmodi spatium esse infinitum; aequale est euim infinito mobili. cum autem in Physicis declaratum sit, fieri non posse, ut quippiam fiuito tempore infinitum spatium pertrauseat, consentaneum est, ut infinitum non sit. et e converse idem stabilire possumus recto ordine non commutato. cum fiuitum sit tempus, in quo couvertitur et iu fiuito tempore trauseat conficiatque spatium fiuitum, spatium autem aequale sit mobili, quod in eo movetur, igitur tale mobile fiuitum est. Nec illud te lateat, oportet, hoc in loco non esse absolute declaratum, infinitum non inveniri, sed corpus, quod iu orbem circumque movetur, iufiuitum non existere. eteuim corpus, quod in orbem circumque latum est, totius muudi posterior pars atque appareutior existit. eteuim quispiam dicere posset, uihil prohibere hoc totum esse iufiuitum, quamvis declaratum sit de corpore, quod in orbem iucitatur, quia movetur, infinitum minime inveniri, siquidem fieri potest, ut rotuudum corpus moveatur, et ab immense claudatur.
Cum autem perspicuum fecerimus, corpus, quod in orbem vertitur, interminatum miuime inveniri, simul cum hoc etiam explicabitur, non iuveuiri aliquod ex quatuor elemeutis, quae recto ordine moventur, infinitum immensumque, cum unumquodque horum, cui competat velis iutermiuatum esse, a corpore, quod in orbem circum- [*](2 E] ΕΖ Al codd. 3 Ζ] scripsi: Α Al: AC codd. 22 Physicis] Ζ 2. 233 a 31 4 continget] vitiose (?))
Elementa vero quatuor non esse infinita hunc in modum declaratur. motus, qui est a medio, eontraiiatur motui, qui est ad medium, et motus coutraiius est coutiarii: igitur moved a medio est in eum locum feni, qui loco, ad quem motus ad medium instituitur, Ι contra riatur, ab eoque loco exorditur, qui ei loco, a quo [*](f. 9r) hic motus initium sumit, contrarius existit; contrarii euim motus sunt, superior et inferior, et contrariorum si alterum definitum sit, definitum etiam alterum, idque jduribus uominibus, quae tamen ex eorum genere non sunt, quae per se inesse dicuntur. quodsi eiusmodi propositio vera foret, dicendum esset contrarium quidem dici comparatioue ad aliud extra se ac extra propriam naturam, quamvis non contrarientur inter se, veliiti ea, quae praedicamenti sunt relationis. ea enim quae relatione sunt contraria, eorum esse consistit in unius ad alterum relatione, quae vero contraria sunt, quia talia, eorum esse erit ad alterum, at eorum esse per se ad relatiouem miuime est. praeterea, si accipiautur ut contraria sint, erit alterum eorum comparatioue ad aliud; amarum namque (exempli gratia) homo cognoscit esse amarum, quamvis dulce non cognoscat; quod autem illi contrarium sit, fieri non potest, ut in illius cognitiouem veniat citra naturae dulcis cognitionem.
Quamobrem ubi intellegit quispiam alterum contrariorum, ut tale est, et reliquum etiam ipse cognoscet. et omne id, de quo scientia est, termiuatum est; quare convenit, ut si alterum contrariorum sit fiuitum, reliquum etiam finitum existat. atqui definivit medium, prout ipsi sursum contrariatur, medium namque ac deorsum in sphaera idem sunt, igitur sursum est termiuatum. cum itaque loca fuerint terminata, corpora etiam, quae sunt in illis, finita eruut. verum corpora, quae iis iu locis consistunt, duo ex quatuor elementis sunt, igitur consouum est, ut haec finita sint. medium autein termiuatum declarat, quia id, quod substat, undecunque feratur deorsum, medium non transibit. cui autem non competit, ut ab aliqua re pertranseatur, eique finis inest, finitum existit. et spatium etiam, quod inter sursum deorsumque medium tenet, in quo reliqua elementa consistunt, hoc est aqua et aer, omnino congruum erit, ut termiuatum finitumque existat.
Cum igitur eiusmodi locus fuerit finitus, consentaneum quoque erit, ut corpora, quae eo in loco consistunt, sint finita.
Eaec sit prima demonstratio; quae vero ex ea colliguntur, haec sint. si ea nempe quae veluti extrema ac priucipia sunt, fuerint terminata, qui fieri potest, ut quae inter ea sunt, iudefinita existant?