In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Magnitudinum, quae dividuae sunt, omnino etiam continuae sunt, nondum tamen constat, num hic sermo retro commeet, ut magnitudines continuae dividuae quoque existant. dividuas namque magnitudines ea ratione continuas statuit, qua [*](1 subiectum scripsi: locum codd.: rerum discrimine Al: cf. Simpl. p. 9,6 κἂν ἰατὰ to ὑποκείμενόν ποτε διαφέρῃ 2 Arist. addit supplevi 3 si et sq.] iisdem fere verbis usus est Aver. p. 3 E 9 proprie: finitur (ὥρισται) hoc est terminatur, sine dubio glossa interpretis cuiusdam. 18 cum—non est (19)] locus difficilis: cum maius eo, quod perfectum est, inveniri non possit Al)
Illud autem, inquit, manifestum est, corpus nullo modo posse in aliud genus progredi, veluti ex linea in superficiem. dicimus namque lineam, quae unam in se tantum dimensionem admittit, in aliud genus ipsa perfectius ferri, scilicet in superficiem. | superficies itidem, cum duas tantum possideat [*](f. 2r) dimensiones, progreditur in corpus, quod perfectius est, tres namque dimensiones sortitur. minime vero deprehendimus corpus in aliud quippiam ferri, veluti (exempli gratia) in id, quod quatuor dimensiones admittit. ceterae vero duae magnitudines, cum ab uno ferantur in aliud genus, perspicuum est, nulla alia ratione nisi defectus nomine hoc illis contigisse. corpus autem, quia talem transitionem non admittit, ut omni prorsus defectu careat et perfectum sit, consonum est; erit igitur perfectum. alioquin, si imperfectum extitisset, in aliud commearet, quod ipso perfectius diceretur. cum autem ex dictis palam sit, corpus, ut tale, totum et perfectum esse, et mundus ipse corpus existat, mundus et totum erit et perfectum quoddam.
Neque totum mundusve hac dumtaxat ratione perfectus existit, hoc est, quatenus unumquodque ceterorum corporum illius pars aliqua est, sed quatenus etiam horum unumquidque secundum suam formam ad tres dimensiones extenditur. sed haec quatenus se invicem tangunt, alterum ab altero clauditur, sicuti aqua ab aere et aer ab igue, siquidem unumquodque horum subsistit, cum alterum sibi finitimum attigerit, et hac ratione non erunt perfecta, hoc est, quatenus ad finem sibi finitimum singula illorum pergunt, et a superiore elemento clauduntur. nec non quodlibet eorum aliqua ex parte multa existit, iuxta corporum contentorum numerum; quamobrem minime perfecta erunt, siquidem perfectio in se completa est et non ad aliud comparata. et hunc in modum perspicuum est, ea corpora, quae veluti mundi partes sunt, perfecta [*](9 Physicis] Ζ 1 31. 32 secundum formam Al: necessario codd. 37 a superiore elemento Al: ab ipso codd.)