In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Si quis existimet eandem(??)esse ratiouem in recto etc. nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB, non erit eadem ratio, ut quemadmodum motus, qui est ab A ad B super recta linea AB, opponitur motui, qui fit ex B ad A super eadem recta linea, ita quoque et ille motus, qui fit ex A ad B super curva linea AB, illi motui coutrarius sit, qui fit ex A B per lineam hac superiorem, siquidem uni unum coutrariatur; et quouiam motus rectus, qui fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi possunt a puncto A ad punctum Β, unde sequeretur, quod illi motui, qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus coutrarii existerent, ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur.

In dimidiato quoque circulo eadem ratio est etc. etenim etsi non describamus curvam lineam in universum indefinitamque a C ad D productam, sed unam tantum curvam lineam, hoc est semicirculum desiguemus, idem scrupulus coutinget (siquidem fieri potest, ut infinitae curvae lineae in universum describantur; verum super eisdemmet punctis unus tantum semicirculus fieri potest). nempe si quispiam dixerit, quod in dimidiato circulo motus, qui fit a C ad D, illi motui coutrarius sit, qui per eundem semicirculum perficitur a puncto D ad punctum C, attamen verum non est, ut motus, qui in semicirculo fit, sit coutrarius, sed qui per diametri lineam perficitur. etenim etsi C a puncto D per curvam lineam summe distaret, haec tamen distantia recta linea mensurabitur. nos etenim omnes distantias rectis lineis dimetimur, et si in circulo fuerint, iuxta circuli mensuram erit diameter.

Similiter sese res habet et in circulo. si duas quoque res per unum eundemque circulum a duabus diametri extreimtatibus ita [*](3 multis ex rebus] πλεοναχόθεν Ar. p. 270b33 17 omnes quae sequuntur, figurae Averrois commentario petitae videntur. 25. 26 conicio curvas lineas infinitas ..)

20
movemus, ut unaquaeque ab unius semicirculi [*](f. 6r) extremitate ordiatur, e.g. a Η ad Ζ per semicirculum C et α Ζ ad Ε per semicirculum Τ, idem continget, quod paulo ante de iis, quae per semicirculum tantum moventur, dicebamus, nempe lineam coutrariam dici comparatione ad rectam. sed quamvis etiam coucedamus hos motus in semicirculo esse contrarios, congruum tamen ideo non est, ut etiam motus, qui in toto circulo fit, de quo sermo est, in contrarios dividatur. siquidem duo illi motus, qui in duobus semicirculis fiunt, in toto quidem circulo unum motum constituunt. neque etiam invenimus eum circuli motum, qui fit ab A per C, alteri eiusdem circuli motui coutrariari, qui ab eodem A initium sumit et per B in idem A revertitur.

Hunc vero motum illi minime contrariari, ex contrariorum motuum definitione perspicuum evadit, quae est, ut ex contrario in contrarium fiant, sicuti motus, qui ex inferis ad supera quique ex superis ad infera vadit. motus autem qui ab A per B seu per C in circulo fiunt, ab eodem in idem progrediuntur.

Aristoteles insuper iis de rebus aliam rationem adstruit, quae demoustrativo ordine hunc in modum ab eo deducitur. si siconversio esset conversioni contraria, vanam quaudam actionem natura operaretur, quae nullum finem respiceret, sicuti mox declarabimus. at non invenimus otiosam indeterminatamque actionem naturam operari; consonum est igitur, ut conversio conversioni minime contraria existat. atqui natura vanam actionem operaretur, si quod ab ea innovatur, eius naturae extitisset, ut sibi interitum ascisceret. conversiones autem contrariae destruunt sese. ratio igitur ita texitur: conversiones contrariae destruunt sese; quae autem destruunt sese, frustra gignuntur et nullum finem habent, conversiones igitur contrariae frustra gignuntur nullumque finem habent. |

[*](f. 6v)