In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Palam est itaque ex dictis, fieri non posse, ut praeter haec quinque simplicia corpora, simplex aliud corpus inveuiatur. cuius sane Veritas certitudoque ex motione desumitur, siquidem simplicis corporis motus, congruum est, ut sim plex existat. atqui simplices motus recti ac circularis tantum sunt, hi vero soli, videlicet motus linearum simplicium, duarum diquantum [*](2 . . potesQ emeudavi: hoc est . . posse codd. Al (paraphr. est verborum ὣς γε . . πίστιν) 32.33 [ ] supplevi 40 motus—simplicium scrips!: duae lineae simplices codd.: quandoquidem hue duae tantum diametri simplices, hoc est duae simplices lineae existunt Al.)

18
mensionum simplicium sunt. verum quatuor elemeuta rectae [*](p. 5v) lineae motu feruntur, qui deinde in eos discernitur, qui sursum quique deorsum pergunt; circulari autem motu quintum corpus movetur. et quoniam inventae motiones in quinque iam dicta corpora deducuntur, nee praeter has ullam inotionem dari contingat, igitur consentaneum erit, ut praeter haec quinque nullum aliud corpus inveniatur. si euira coiiversio iu plures motus secaretur, sicuti rectae lineae motus, qui in duos invicem coutrarios motus partitur, quorum alter sursum, alter vero deorsum movetur, fiet utique necessario, ut alterum simplex corpus motur illi opposito moveretur. cum vero nullus motus conversioni contrarius inveniatur, neque igitur aliud corpus praeter haec quinque inveniri licebit.

Caeli autem volubilitati nullum contrariari motum, hunc in modum osteiidi potest, si ea illi motio miuime adversatur, quae ceteris motionibus aptior et dignior esset, quae illi contrariaretur, multo igitur minus ea, cui minime convenit, ut illi opponatur, dictae motioni coutraria extiterit, at rectae lineae motus, qui ceteris motionibus aptior cnm sit, maxime conversioni contrarius esse deberet, tamen ei nou contrariatur, igitur rationi quoque consonum erit, ut nullus alius motus non rectus conversioni contrarius existat. hunc vero motum contrarium non esse hac ratione declarari potest, concavum convexumque si unum alteri conferatur, duo sibi invicem opposita aestimabuntur; at si veluti res una, nempe ut rotunda linea, statuantur, concavitas convexioque veluti duo relativa erunt, quae ad earn referuntur, aestimabiturque rotundum recto contrariari. [quare] si motus aliquis invenitur conversioni contrarius, eum esse rectum convenit. verum conversio motui recto non coutrariatur, siquidem rectus motus suis partibus, hoc est positione, coutrariatur; motus enim sursum motui deorsum contrarius est; inter rectum autem rotundumque motum, si ad loca respexerimus, contrarietas inveniri non poterit. pyaeferm quoniam contrarietas, quae est in motu recto, in partium eius essentia reperitur, siquidem motus sursum motui deorsum coutrariatur, fieri non potest, ut inter eum conversionemque alia contrarietas deprehendatur, siquidem contrarietas cadit in eum ob locorum contrarietatem, sursum nempe ac deorsum, unum autem uni contrarium est.

Consonum igitur est, ut quod antea ostendimus, nempe quod nullum invenitur contrarium corpori, quod in orbem convertitur, ab hoc sermone depeiideat eique aunectatur, hoc est, conversioni nullum contrarium motum inveniri. ea namque ratione, qua motus non [*](35 locorum contrarietatem et nempe om. codd.)

19
invenitur, eadem sane et res, quae per eum motum moverentur, inveniri non debent.

Cum autem dixerit, huius | veritatem certitudinemque ex rebus stabiliri posse, nempe non esse aliquem motum conversioni contrarium, ad aliam rationem trausiiit, quae est eiusmodi.

Si quis existimet eandem(??)esse ratiouem in recto etc. nempe si curva super recta linea circumducatur, quae sit linea AB, non erit eadem ratio, ut quemadmodum motus, qui est ab A ad B super recta linea AB, opponitur motui, qui fit ex B ad A super eadem recta linea, ita quoque et ille motus, qui fit ex A ad B super curva linea AB, illi motui coutrarius sit, qui fit ex A B per lineam hac superiorem, siquidem uni unum coutrariatur; et quouiam motus rectus, qui fit ex A ad B unus est, ita etiam convenit, ut alter motus illi oppositus, qui fit super eadem recta linea AB, unus tantum existat. at vero in curva linea infinitae curvae lineae describi possunt a puncto A ad punctum Β, unde sequeretur, quod illi motui, qui fit ab A per lineam curvam, infiniti motus coutrarii existerent, ii (inquam) qui ex B ad A super curva linea describerentur.

In dimidiato quoque circulo eadem ratio est etc. etenim etsi non describamus curvam lineam in universum indefinitamque a C ad D productam, sed unam tantum curvam lineam, hoc est semicirculum desiguemus, idem scrupulus coutinget (siquidem fieri potest, ut infinitae curvae lineae in universum describantur; verum super eisdemmet punctis unus tantum semicirculus fieri potest). nempe si quispiam dixerit, quod in dimidiato circulo motus, qui fit a C ad D, illi motui coutrarius sit, qui per eundem semicirculum perficitur a puncto D ad punctum C, attamen verum non est, ut motus, qui in semicirculo fit, sit coutrarius, sed qui per diametri lineam perficitur. etenim etsi C a puncto D per curvam lineam summe distaret, haec tamen distantia recta linea mensurabitur. nos etenim omnes distantias rectis lineis dimetimur, et si in circulo fuerint, iuxta circuli mensuram erit diameter.

Similiter sese res habet et in circulo. si duas quoque res per unum eundemque circulum a duabus diametri extreimtatibus ita [*](3 multis ex rebus] πλεοναχόθεν Ar. p. 270b33 17 omnes quae sequuntur, figurae Averrois commentario petitae videntur. 25. 26 conicio curvas lineas infinitas ..)

20
movemus, ut unaquaeque ab unius semicirculi [*](f. 6r) extremitate ordiatur, e.g. a Η ad Ζ per semicirculum C et α Ζ ad Ε per semicirculum Τ, idem continget, quod paulo ante de iis, quae per semicirculum tantum moventur, dicebamus, nempe lineam coutrariam dici comparatione ad rectam. sed quamvis etiam coucedamus hos motus in semicirculo esse contrarios, congruum tamen ideo non est, ut etiam motus, qui in toto circulo fit, de quo sermo est, in contrarios dividatur. siquidem duo illi motus, qui in duobus semicirculis fiunt, in toto quidem circulo unum motum constituunt. neque etiam invenimus eum circuli motum, qui fit ab A per C, alteri eiusdem circuli motui coutrariari, qui ab eodem A initium sumit et per B in idem A revertitur.