In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Quod non modo iis, quae dicta sunt, verum alia ratioue hunc in modum ostenditur. motus enim aut naturalis, aut praeter naturam est, qui alicui corporum praeter naturam inest, is alterius naturalis erit, hic autem sit veluti motus deorsum. unusquisque enim motuum alicuius elementorum naturalis existit, qui ceteris elementis praeter naturam convenit. cum autem rotundus motus unicuique elemeutorum praeter naturam couveniat, quinto corpori secundum naturam competet. quare consentaneum erit, ut quintum corpus inveniatur, cuius conversio naturalis existat.
Practerca vero conversio aut naturalis aut praeter naturam erit. si naturalis, perspicuum est, quod quinto corpori inerit secundum naturam. non enim fierit potest, ut alicui elementorum accommodetur, haec namque alios praeter hunc naturales motus sortiuntur. et cum statuerimus corpus, quod in orbem rotatur, motu praeter naturam, eoque continue moveri, (dixit autem continuo, ut eum motum insinuaret, qui versus medium defertur) hoc irrationale erit. namque si motus eius fuerit praeter naturam, et omne, quod movetur motu praeter naturam, vi movetur, proptereaque illi interitus contingit, sicuti id in omni eo videre licet, quod eiusmodi motu movetur: necessario fiet, ut conversio corruptionem quoque admittat. at corruptionem non admittit (alioquin infinitis antea seculorum aetatibus hoc ei contigisset); non itaque praeter naturam est, itaque relinquitur, ut naturalis sit. quare cum nulli elementorum secundum naturam conveuiat, necessario etiam fit, ut quinto corpori accommodetur. deinde dicif, palam itaque est ex hoc dicto, quod si eiusmodi motus igni inesset (ut quidam opiuati sunt) necessario non tantum motus deorsum erit ei praeter naturam, sique praeter naturam erit, corruptionem admittit. igitur conversio iuxta seutentiam eorum, qui eam igni accommodarunt, multiplicem corruptionem recipiet. et eae quoque rationes, quibus alii praedicta infringere couautur, sunt gravissimae. hoc vero sermone ahsoluto inquit deinceps, corpus quod in circulum vertitur, ingenitum est ac immortale.
Cum autem pro hypothesi statuisset, quod contrario caret, ac insuper adduxisset nonnulla tanquam supposita, alia vero [*](3 corpora — extiterit (4)] proprium corporum compositorum motum conversionem non esse Al 33 non — deorsum] sic Al, in codd. excidit aliquid per homoeoteleuton)