Reliquiae plurium anonymorum

Seniores Apud Irenaeum

Seniores Apud Irenaeum. Reliquiae plurium anonymorum, Volume 1. Routh, Martin Joseph, editor. Oxford: Oxford University Press, 1846.

Duo omnino sunt. quæ hic monebo; primum, pluribus uno Senioribus attribuenda esse Colectanea, quæ sequuntur; deinde nolle me affirmare ista omnia, præsertim quæ posita quinto loco sint, ipsis auctorum verbis ab Irenæo fuisse expressa. Sed finge haud ita esse, certe digni erant ut inde huc deducerentur rivuli, quos quidem a Christianismi fontibus tam prope abesse novimus.

Ἡ γὰρ πλάνη (Irenæus inquit, Præfat. Lib. Primi Contra Hæreses, §. ii. p. 2. ed. Massueti.) καθ᾿ αὑτὴν μὲν οὐκ ἐπιδείκνυται, ἵνα μὴ γυμνωθεῖσα γένηται κατάφωρος· πιθανῷ δὲ περιβλήματι πανούργως κοσμουμένη, καὶ αὐτῆς τῆς ἀληθείας ἀληθεστέραν ἑαυτὴν παρέχειν (fortasse παρέχει. vid. not.) φαίνεσθαι διὰ τῆς ἔξωθεν φαντασίας τοῖς ἀπειροτέροις· καθὼς ὑπὸ ΤΟΥ ΚΡΕΙΤΤΟΝΟΣ ἩΜΩΝ εἴρηται ἐπὶ τῶν τοιούτων, Ὅτι λίθον τὸν τίμιον [*](Interpretatio Vetus. Error enim secundum semetipsum non ostenditur, ne denudatus fiat comprehensibilis, suasorio autem cooperimento subdole adornatus, et ipsa veritate (ridiculum est et dicere) veriorem semetipsum præfert, ut decipiat exteriori phantasmate rudiores: quemadmodum a MELIORE NOBIS dictum est de hujusmodi, Quoniam lapidem)

48
σμάραγδον ὄντα καὶ πολυτίμητόν τισιν ὕαλος ἐνυβρίζει διὰ τέχνης παρομοιουμένη, ὅποταν μὴ παρῇ ὁ σθένων δοκιμάσαι καὶ τέχνῃ διελέγξαι τὴν πανούργως γενομένην. ὅταν δὲ ἐπιμιγῇ ὁ χαλκὸς εἰς τὸν ἄργυρον, τίς εὐκόλως δυνήσεται τοῦτον ἀκεραίως (ἀκέραιος ὢν legebat Vet. Interpres; vid. not.) δοκιμάσαι;

[*](pretiosum smaragdum, magni pretii apud quosdam, vitreum in ejus contumeliam per artem assimilatum, quoadusque non adest qui potest probare, et artificium arguere, quod subdole sit factum. Quum enim commixtum fuerit æramentum argento, quis facile poterit, rudis quum sit, hoc probare?)

Similia enim loquentes (scil. Hæretici) fidelibus, (inquit Irenæus lib. iii. ejusd. Operis, ipso fine cap. xvii. al. c. xix. p. 209.) sicut prædiximus, non solum dissimilia sapiunt, sed et contraria, et per omnia plena blasphemiis, per quæ interficiunt eos, qui per similitudinem verborum dissimile affectionis eorum in se attrahunt Venenum: sicut quis aqu mixtum gypsum dans pro lacte, seducat per similitudinem coloris; sicut quidam dixit SUPERIOR NOBIS, de omnibus qui quolibet modo depravant quæ sunt Dei, et adulterant veritatem: In Dei lacte gypsum male miscetur.

—Καθὼς Ὁ ΚΡΕΙΣΣΩΝ ἩΜΩΝ (verba Irenæi sunt lib. I. ejusd. Op. c. xiii. §. 3. al. viii. p.62. al. 9.) ἔφη περὶ τῶν τοιούτων (scil. de falsis prophetis) Ὅτι τολμηρὸν καὶ ἀναιδὲς ψυχὴ κενῷ ἀέρι θερμαινομένη.

[*](Interpretatio Vetus. —Sicut MELIOR NOBIS de talibus prophetis exsequitur, Quod audax et inverecunda est anima, quæ vacuo aëre excalefacta est.)
55

Qui vero exprobrant et imputant, quod profecturus populus jussu Dei vascula omnis generis et vestimenta acceperit ab Ægyptiis, et sic abierit, ex quibus et Tabernaculm factum est in eremo; ignorantes justificationes Dei, et dispositiones ejus, semetipsos arguunt, sicut et Presbyter dicebat. Hæc Irenæus lib. iv. c. 30. al. 49. p. 267. Deinde post plurima de spolatione Ægyptiorum disputata in capite proxime sequente addit: Talia quædam enarrans de antiquis Presbyter, reficiebat nos, et dicebat: De eisdem delictis, de quibus ipsæ scripturæ increpabant patriarchas et prophetas, nos non oportere exprobrare eis, neque fieri similes Cham f, qui irrisit turpitudinem patris sui, et in maledictionem decidit; sed gratias agere pro illis Deo, quoniam in adventu Domini nostri remissa sunt eis peccata: etenim illos dicebat g gratias agere, et glorificari in nostra salute. De quibus autem scripturæ non increpant, sed simpliciter sunt positæ, nos non debere fieri accusatores, non enim sumus diligentiores Deo, neque super magistrum possumus esse, sed typum quærere. Nihil enim otiosum est eorum, quæcumque inaccusabilia posita sunt in Scripturis. Quemadmodum et Lot, qui eduxit de Sodomis filias suas, quæ conceperunt de patre suo, et qui reliquit in circumfinio uxorem suam statuam sals usque in hodiernum diem. Etenim Lot non ex sua voluntate, neque ex sua concupiscentia [*](f Gen. ix. 22, 25.) [*](g Joan viii. 56.)

56
carnali, neque sensum, neque cogitationem hujusmodi accipiens, consummavit typum. Quemadmodum Scriptura dicit: h Et intravit major nata, et dormivit cum patre suo nocte illa: et non scivit Lot cu dormiret illa, et cu surgeret. Et in minore hoc idem: Et non scivit, inquit, cum dormisset secum, nec cum surrexisset.

Nesciente igitur homine, neque libidini serviente, dispensatio perficiebatur, per quam duæ filiæ, id est, duæ synagogæ, ab uno et eodem patre in sobolem adoptatæ significabantur sine carnis libidine. Nec enim alter erat aliquis, qui semen vitale et filiorum fructum posset dare eis, quemadmodum scriptum est. Μὴ εἰδότος τοῦ Λὼτ, μηδὲ ἡδονῇ δουλεύσαντος, οἰκονομία ἐπετελεῖτο, δι᾿ ἧς αἱ δύο —συναγωγαὶ ἀπὸ ἑνὸς καὶ τοῦ αὐτοῦ πατρὸς τεκνοποιησάμεναι ἐμήνυοντο ἄνευ σαρκὸς ἡδονῆς· οὐ γὰρ ἦν ἄλλος οὐδεὶς σπέρμα ζωτικὸν καὶ τέκνων ἐπικαρπίαν δυνάμενος δοῦναι αὐταῖς, καθὼς γέγραπται. Græca hæc e Catena PP. in Genesin.

i Dixit autem major ad minorem: Pater noster senior est, et nemo est super terram c.

Illæ quidem filiæ secundum simplicitatem et innocentiam putantes universos homines periisse, quemadmodum Sodomitas, et in universam terram iracundiam Dei supervenisse, dicebant hæc. Quapropter et ipsæ excusabiles sunt, arbitrantes se solas relictas cum Patre suo ad conservationem generis humani, et propter hoc circumveniebant patrem. Per verba autem earum significabatur, neminem esse alterum qui possit filiorum generationem majori et minori synagogæ præstare, quam Patrem nostrum. Pater autem generis humani Verbum Dei: quemadmodum Moyses ostendit dicens: k Nonne hic ipse Pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? Quando igitur hic vitale semen, id est, Spiritum remissionis peccatorum per quem vivificamur, effudit in humanum genus? Nonne tunc, cum convescebatur cum hominibus, et bibebat vinum in [*](h Gen. xix. 33. 35.) [*](i Gen. xix. 31. 32.) [*](k Deut. xxxii. 6.)

57
terra? 1 Venit enim, inquit, filius hominis manducans et biens: et quum recubuisset, obdormivit, et somnum cepit. Quemadmodum ipse in David dicit: Ego dormivi et somnum cepi. Et quoniam in nostra communicatione et vita hoc agebat, iterum ait: n Et somnus meus suavis mihi factus est. Totum autem significabatur per Lot, quoniam semen patris omnium, id est, Spiritus Dei, per quem facta sunt omnia, commixtus et unitus est carni, hoc est, plasmati suo: per quam commixtionem et unitatem duæ synagogæ, id est, duæ congregationes fructificantes (an fructificant?) ex patre suo filios vivos vivo Deo.

Et quum hæc fierent, uxor remansit in Sodomis, jam non caro corruptibilis, sed statua salis semper manens, et per naturalia ea quæ sunt consuetudinis hominis, ostendens quoniam et ecclesia, quæ est sal terræ, subrelicta est in confinio terræ, patiens quæ sunt humana: et dum sæpe auferuntur ab ea membra integra, perseverat statua salis, quod est firmamentum fidei, firmans et præmittens filios ad patrem ipsorum. Hujusmodi quoque de duobus testamentis Senior Apostolorum DISCIPULUS disputabat, ab uno quidem et eodem Deo utraque ostendens; nec esse aterum Deum præter unum qui fecit et plasmavit nos; nec firmitatem habere sermonem eorum qui dicunt, aut per angelos, aut per quamlibet virtutem, aut ab alio Deo factum esse hunc mundum, qui est secundum nos.

Ποῦ οὖν ἐτέθη ὁ πρῶτος ἄνθρωπος; ἐν τῷ παραδείσῳ δηλονότι, καθὼς γέγραπται. Et plantavit Deus paradisum in Eden contra Οrientem, et posuit ibi hominem quem plasmavit o. καὶ ἐκεῖθεν ἐξεβλήθη εἰς τόνδε τὸν κόσμον παρακούσας. διὸ καὶ λέγουσιν [*](l Mat. xi. 19.) [*](n Jerem. xxxi. 26.) [*](m Ps. cxi. 6.) [*](o Gen. ii. 8.)

58
ΟΙ ΠΡΕΣΒΥΤΕΡΟΙ ΤΩΝ ΑΠΟΣΤΟΛΩΝ ΜΑΘΗΤΑΙ, τοὺς μετατεθέντας ἐκεῖσε μετατεθῆναι· δικαίοις γὰρ ἀνθρώποις καὶ πνευματοφόροις ἡτοιμάσθη ὁ παράδεισος, ἐν ᾧ καὶ Παῦλος ἀπόστολος p εἰσκομισθεὶς ἤκουσεν ἄῤῥητα ῥήματα, ὡς πρὸς ἡμᾶς ἐν τῷ παρόντι· κᾀκεῖ μένειν τοὺς μετατεθέντας ἕως συντελείας, προοιμιαζομένους τὴν ἀφθαρσίαν. Hæc Irenæus lib. v. cap. 5. p. 298.

[*](Interpretatio Vetus. Ubi ergo primus positus est homo? scilicet in paradiso, quemadmodum Scriptura dicit: Et plantavit Deus paradisum in Eden contra Orientem, et posuit ibi hominem quem plasmavit. Et inde projectus est in hunc mundum, non obediens. Quapropter dicunt Presbyteri, QUI SUNT Apostolorum DISCIPULL, Eos qui translati sunt, illuc translatos esse; justis enim hominibus, et Spiritum habentibus præparatus est paradisus, in quem et Paulus Apostolus adsportatus audivit sermones in. enarrabiles, quantum ad nos in præsenti; et ibi manere eos qui translati sunt usque ad consummationem, coausplcantes incorruptelam.)

—καὶ ὡς ἔφη ΤΙΣ ΤΩΝ ΠΡΟΒΕΒΗΚΟΤΩΝ, διὰ τῆς θείας ἐκτάσεως τῶν χειρῶν, τοὺς δύο λαοὺς εἰς ἕνα Θεὸν συνάγων (scil. ὁ Λόγος τοῦ Θεοῦ). δύο μὲν γὰρ αἱ χεῖρες, ὅτι καὶ δύο λαοὶ διεσπαρμένοι εἰς τὰ πέρατα τῆς γῆς· μία δὲ μέση κεφαλὴ, ὅτι εἷς ὁ Θεὸς, ὁ ἐπὶ πάντων, καὶ διὰ πάντων, καὶ ἐν πᾶσιν ἡμῖν. Hæc Irenæus attulit lib. v. c. 17. p. 314.

[*](Interpretatio Vetus. —et (quemadmodum dixit QUIDAM DE SENIORIBUS) per extensionem manuum, duos populos ad unum Deum congregans. Duæ quidem manus, quia et duo populi dispersi in fines terræ: unum autem medium caput, quoniam et unus Deus super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis.)[*](p 2 Cor. xii. 4.)
59

Filius enim, quemadmodum et QUIDAM ANTE NOS dixit, dupliciter intelligitur: alius quidem secundum naturam, eo quod natus sit filius; alius autem secundum id quod factus est, reputatur filins. Hæc Irenæus affert lib. iv. cap. ult.

Omnia enim mensura et ordine Deus facit, et nihil non mensum apud eum, quoniam nec incompositum. Et bene, qui Ἅπαντα μέτρῳ καὶ τάξει ὁ Θεὸς ποιεῖ, καὶ οὐδὲν ἄμετρον παῤ αὐτῷ· ὅτι μηδὲν ἀναρίθμητον. (cor. ἀναῤῥύθμητον.) dixit, Ipsum immensum Patrem in Filio mensuratum: mensura enim Patris Filius. quoniam et capit eum. Hæc Irenæus attulit lib. iv. ejusd. Op. cap. 4. vel. 8.

Διὸ καὶ δικαίως, καὶ ἁρμοζόντως τῇ τοιαύτῃ σου τόλμῃ ὁ θεῖος ΠΡΕΣΒΥΤΗΣ καὶ κήρυξ τῆς ἀληθείας ἐμμέτρως ἐπιβεβόηκέ σοι, εἰπὼν οὕτως·

  • Εἰδωλοποιὲ Μάρκε, καὶ τερατοσκόπε,
  • Ἀστρολογικῆς ἔμπειρε καὶ μαγικῆς τεχνῆς,
  • Δι᾿ ὧν κρατύνεις τῆς πλάνης τὰ διδάγματα,
  • Σημεῖα δεικνὺς τοῖς ὑπό σου πλανωμένοις,
  • Ἀποστατικῆς δυνάμεως ἐγχειρήματα,
  • Ἅ σοι χορηγεῖ σὸς πατὴρ Σατᾶν ἀεὶ
  • Δι᾿ ἀγγελικῆς δυνάμεως Ἀζαζὴλ ποιεῖν·
  • Ἔχων σε πρόδρομον ἀντιθέου πανουργίας. Καὶ ταῦτα μὲν ὁ θεόφιλος πρεσβύτης· ἡμεῖς δὲ c. Hæc Irenæus attulit lib. I. cap. xv. al. xii. p.80. ed. Massueti.