Cyranides

Cyranides

Cyranides. Les Lapidaires de L'antiquité et du Moyen Age; Les Lapidaires Grecs. Vol. 2, Fasc. 1. Mély, Fernand de, editor. Paris: Ernest Leroux, 1898.

〈ΠEPI AΕΤΟΥ〉

Ἀετὸς βασιλεὺς πάντων τῶν ὀρνέων (f. 91 r.) τῇ χροιᾷ μελανίζων· τούτου ὑπὸ τὸν αἰθέρα ἱπταμένου πᾶν πτηνὸν φρυάσσει.

Ἔχει δὲ μεγάλας πράξεις, καὶ ἄλλα τάχα ῥήγματα.

Ἀγρεύσας οὖν ἀετὸν ἐρωτικὸν καὶ φιλητὸν 〈ποιεῖ〉 τὸν φοροῦντα τὴν καρδίαν αὐτοῦ καὶ τὸ δέρμα τῆς κεφαλῆς καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς καὶ τὰ ἄκρα τῶν μεγάλων πτερύγων· καὶ ταῦτα φορῶν εἰς φυλακτήριον εἰρηνικὸν καὶ φιλητὸν καὶ ἐρωτικὸν ποιεῖ τὸν φοροῦντα· κἂν ἐν μέσῳ πολεμίων ἐμπέσῃ, οὐ μὲν ἀδικηθῇ, οὐδὲ ἀπὸ χειμῶνος ἢ κεραυνοῦ βλαβήσεται, ἀλλ’ ἔσται ἐν πᾶσι χαριέντης καὶ ἡσύχιος. Δεῖ δὲ αὐτὴν ἐν τῷ ἰδίῳ δέρματι φορεῖν συρραφεῖσαν ἐν χρυσῷ σωληναρίῳ αὐτὴν ἐμβαλεῖν.

〈Ἐ〉ὰν δέ τις ἁλιεὺς ἡ κυνηγὸς βαστάζῃ τὴν κοιλίαν (f. 91 v.) ἢ τὴν κεφαλὴν ἡ τὰ ἄκρα τῶν πτερῶν, οὐδέποτε ἀστοχήσει τῆς ἄγρας ἡ τοῦ κυνηγίου.

Ἐσθιόμενον δὲ τὸν στρουθίον ὀπτὸν σὺν τοῖς πτεροῖς δαιμονιῶντας ἰᾶται. Ἐν οἴκῳ δέ κείμενον μάχας στρέφει.

RÉDACTION ET ADDITIONS DU VIEIL INTERPRETE LATIN Coresspondant aux §§ 3, 4, 5 et à la note marginale.

Capias ergo aquilam, et dimitte eam die ac nocte una vivere, et fimum, quem interea projicit sumas colligens, deinde ligans pedes ejus et os obstruens, dic in aure aquilae : « O aquila amica hominis nunc macto te ad omnis infirmitatis curationem, conjuro le per Deum coeli et terrae, et per quatuor elementa, ut efficaciam habeas ad unamquamque curationem. ad quam oblata fueris! Posthaec accipe gladium totum ferreum subfumigans storace et melle; tunc suppone craterem, abscinde caput ejus super cratere, ut totus sanguis in craterem defluat. Moxque adhuc ea reptante scinde eam et extrahe cor ejus simul cum omnibus visceribus, et repone in vase aliquo, in quo sit vinum odoriferum ad bibendum. Caput autem repone cum sale multo: oculos tamen extrahe et cerebrum seorsum: viscera vero omnia extrahe de vino, smyrniza cum sale, el sicca in sole et sanguinem, et sicca et mitte in vas. Depila autem aquilam, et magnas pennas coxarum serva. Accipies ergo nervos de coxis; signa qui sunt dextri, et qui sinistri. Sic quoque facias de pennis quae sunt de alis. Carnes autem omnes fac olentes cum aromatibus multis smyrnizans; sicut et interiora et desicca. Omnia sint tibi separatim et superscripta.

Ad cephalalgiam quoddam magnum miraculum: Os verticis capitis aquilae ligatum patienti in corio cum vino verticem sanat. vero Tempora aquilae hemicraniam curant.

Cerebrum quoque illius cum oleo et modica cedria inunctum scotomalicos et omnem capitis dispositionem sanat.

Ad gratiam et fortunam : dexter ejus oculus in panno mundo ligatus, et in sinistra manu retentus in collocutionibus magnorum gratiam et amicitiam parabit.

Sinister autem ejus oculus circumpensus in corio cervino nunquam sinit ophthalmiam pati gestantem.

Supra oculos aquilae in superciliis inveniuntur duo lapides, unus in unoquoque supercilio. qui ligati in pelle, sive in corio lupi, vel phocae, vel hyaenae, seu aquilae, et ad collum gestati conservant portantem ab omni iniquitate et nocumento ferarum, et insidiis daemonum ac hominum, omneque bonum aflert.

Lingua autem ejus appensa in panno lineo arthriticos, et κιονίδας, et tussientem et dissiniam (?) magnifice sanat.

Epar autem ejus siccum et tritum cum proprio sanguine et oxymelle per dies x bibitum epilepticos sanat.

Fel autem cum succo prassii inunctum, cum myrrha quoque et melle sine fimo, omnem obscuritatem et hebetudinem tollit, et non sinit malum in oculis fieri.

Ad omnem prosperitatem : Cor autem ejus, ut dictum est, datum in vino e melle et aromatibus smyrnizatum per dies VII, deinde in corio lupi sutum et portatum in nullum malum incidet vel infirmitatem aut feram, sed prosper ac beatus et dives fiet.

Ad amorem: Renunculi et testiculi sicci infusi el superspersi condito, et in potu vel cibo dati, in concupiscentiam et amorem magnum ducunt bibentem, sive mas sit, seu foemina.

Dextrae autem alae penna retenta divitem et amabilem faciet gerentem.

Sinistrae vero alae pennam si tenuerit, et in oleo tinxerit, et a loco tenante (?) usque ad sacram spinam mulierem in partu laborantem unxerit, illico pariet.

Fimus autem ejus suffumigatus siccus in partu laborantes adjuvat mulieres, et corruptos foetus educit, et secundinam extrahit.

Nervi quoque ejus colli et dorsi ad collum et spondyli ligati, dexter dextro, sinister sinistro lateri, chiragricis prosunt.

Similiter et nervi pedum podagram pedum et genuum dolorem sanant.

Ungulae autem ejus a pueris et perfectis gestatae, ab omni malo ac phantasmate iniquo, ac ab omni nocumento liberant portantem.

Pellis autem curata ac diligenter habita cum pennis suis reservata, posita pro fascia quoque ventri et stomacho, colicos magnifice adjuvat, et stomachicos, et eos, qui colicam stomachicam patiuntur liberat, et digestionem facit: dat etiam oraculum in somnis de hujus modi, quae futurae sunt, rebus.

Si quis autem vadens dormitum, os vel rostrum aquilae ad caput ponat. videbit in somnis quod voluerit.

Tot quot diximus de aquila. Si vero non potes invenire aquilam, cape

vulturem, simili modo agens; nam eadem potest, sed non ita intense. Habet autem vultur proprias virtutes et efficacias.

Si vero et vulturem non habes, accipiter replet utililatem, etsi minus efflicaciter. Unumquodque habet proprias virtutes; aquila vero major omnibus existens majora potest, et haec ei propria est virtus. Aquilae autem pennam vel alam si quis ponat sub pedibus mulieri in partu laboranti, mox pariet; mox autem ut peperit, tolle pennam.

Aetites autem lapis, qui ad tactum de intus sonat, rubens est colore et ut (al. in) cera, gestatus servat in alvo foetus et non sinit abortivos fieri: est enim velocis partus.

〈 ΠEPI ΑΡΠΗΣ〉

Ἅρπη avis est raptrix, similis vulturi, minor quidem et rubicundior. Hujus venter siccus et tritus cum polenta vel farinata acceptus, dysuriam sanat, lapidem vesicae frangit, εἰλεόν et χόρδαξον [l. χόρδαψον] lumborum sanat.

Digestionerm enim summam operatur avis venter esus et gestatus.

〈 ΠΕΡΙ ΑΛΕΚΤΟΡΟΣ 〉

Ἀλέκτωρ, i. gallus omnibus notus. Ἀλέκτορος ventris jus bibitum solvit ventrem.

Sanguis autem ejus erysipelata et χίμετλα sanat, et eos, qui marinum leporem comederint.

Si quis autem praegustaverit allium et biberit calidum sanguinem cum vino, nullum reptilem timebit.

Cum pultibus vero conspersus et datus ad magnitudinem nucis veluti per dies x comedere iis, qui sursum deducunt sanguinem, prodest.

Fel quoque ejus cum succo chelidoneae herbae et melle illitum, visum acuit perfecte.

Fimus autem ejus cum aceto calaplasmatus a feris rabidis morsus et ulcera sanat: maturat autem et δοθιῆνας cum aceto impositus.

Cerebrum autem ejus cum aceto bibitum, nec cum aceto, sed cum condito serpentis bibitum, morsos serpentis morsus [l. morsu] adjuvat.

Testiculi ejus cum vino bibiti Venerem irritant et bonam habitudinem praestant.

Ventriculi autem interior pellicula cornea, quam vocant ἐχῖνον alii sifukion, in vino missa et siccata ac trita cum sale, potata cum vino, vel condito, nephriticos perfecte sanat.

Crista autem capitis galli cum grano uno libani, et paululum cornu cervini gestata, avertit omnem timorem nocturnum et omnem occursum malum, et sine timore facit portantem.

Stercus autem ejus bibitum cum bono vino suffocationes affugeris (l. a frigidis) factas mirabiliter sanat.

〈 ΠΕΡΙ ΑΗΔΟΝΟΣ〉

(Voir le lexie grec, lettre Ε, περὶ ἐδόνος.)

〈 ΠΕΡΙ ΑΛΚΥΟΝΟΣ〉

Ἀλκυών volucris est speciosa valde, sublazura, vel subviridis, vario colore, in litoribus degens maris : haec in labio maris parit, et cum parit ova, fit magna tranquillitas in mari, ne penitus frangatur vel inundet mare; nam circa labium maris gignit, ubi frangitur vel inundat mare. Comedit autem parvos pisciculos. Postquam ergo compleverit nidum, et pulli sui evolaverint, rursum mare solito more fluctuat.

Hujus avis oculos si quis in panno ligaverit, et ad caput nimium dormientis posuerit, abjiciet ab illo soranum.

Si quis portaverit ejus oculos navigans in mari, non timebit tempestatem, aut hyemem aut qualemcumque necessitatem. Gubernator quoque. si gestaverit eos, secrete et absque hyemis afflictione gubernabit scapham.

Cor autem ejus gestatum formosum et amatum ac diligendum, omni busque pacificum faciet portantem; etsi in medio inimicorum ceciderit, non nocebit ei, et nec ab hyeme, nec a fulgure laedetur, sed erit in omnibus gratiosus et quietus. Oportet autem ipsum ponere in propria pelle sua e consui, et in aureo calamo mitti.

Si autem piscator portaverit ventrem, aut caput vel pennas, nunquam erit fraudatus piscator.

Assata vero tota avis cum pennis suis et comesta daemoniacos sedat. In domo autem sita seditiones et lites avertit.

Αἴθυια, etc.

ΠΕΡΙ ΑΙΘΥΙΑΣ

Αἴθυια, πτηνὸν θαλάσσιον ἀκόρεστον, πᾶσι γνωστόν. Τούτῳ ἐὰν ὑπαντήσῃ πλοῖον ἀρμενίζον, καὶ πτερυξάμενος δύνει εἰς τὴν θάλασσαν, προσημαίνει κίνδυνον τῷ πλοίῳ· ἐὰν δὲ ἐπιπτερυχθῇ ἢ ἐπὶ πέτραν στῇ, εὔπλοιαν προδηλοῖ.

Ταύτης τὸ αἷμα ἀντιφάρμακόν ἐστι πρὸς ἰοβόλα θηρία.

Ἡ δὲ γαστὴρ ξηρὰ πινομένη εἴτε φορουμένη πέψιν εἰς ἄκρον καὶ εὐστομαχίαν παρέχει.

Ἡ δὲ χολὴ σὺν κεδρίᾳ ἐπιχρισθεῖσα τὰς προεκτιλείσας τῶν βλεφάρων (f. 92 r.) τρίχας οὐκ ἐᾷ ἀναφυῆναι.

Ὅλη δὲ αἴθυια ταριχευθεῖσα καὶ ἐσθιομένη ἐλεφαντίασιν ἰᾶται. Τὰ αὐτὰ δύναται καὶ πρὸς σπλῆνα.

Τὰ δὲ ὠὰ αὐτῆς δυσουρίαν καὶ νεφροὺς καὶ στόμαχον ἰᾶται.