Cyranides

Cyranides

Cyranides. Les Lapidaires de L'antiquité et du Moyen Age; Les Lapidaires Grecs. Vol. 2, Fasc. 1. Mély, Fernand de, editor. Paris: Ernest Leroux, 1898.

〈ΠΕΡΙ ΜΥΡΜΗΚΟΣ〉

Μύρμηξ.) Formicarum species sunt VII. Una est omnibus nota: aliae vero sunt longi capitis et magnae, colore nigrae: aliae vero sunt tenues. et graciles et rubrae, quae dicuntur zinyphes : aliae magnae et latae; aliae campestres et mediocres : aliae quoque εὐοδίαι, i. bonae viae, et sunt parvae; aliae autem μυρμηκολέοντες. i. formicae leoninae, magnae ac variae et alatae, et carnes comedunt, sed cito moriuntur.

Omnes autem forcipe decapilatae et attritae, ac in palpebris positae, hordeolos sanant. Sic et campestres, quae frurmentum comedunt, aequaliter faciunt.

Si quis autem xr. formicas cum succo asphodeli decoxerit, et in potu alicui dederit, ἀνεκτός, i. remissus erit omnibus diebus vitae suae.

Elixatura earum infusa μυρμηκίας, i. formicarias cadere facit.