Apocalypsis Enochi

Liber Enoch

Das Buch Henoch. Flemming, Johannes Paul, and Radermacher, Ludwig, editors. Leipzig: Hinrichs, 1901.

Factum est autem cum esset Lamech annorum tricentorum quinquagenta, natus est ei filius,

cui oculi sunt sicut radi solis, capilli autem eius candidiores in septies nive, corpori autem eius nemo homi-num potest intueri.

et surrexit inter manus obstetricis suae et adoravit dominum viventem in secula <et>laudavit.

et timuit Lamech,

ne uon ex eo natus esset nisi nontius dei, et venit ad patrem suum Mathu-salem et narravit illi omnia.

dixit Mathusalem: Ego autem non possum scire nisi eamus ad patrem nostrum Enoc.

quum autem vidit Enoc filium suum Mathusalem venientem ad se, et ait: Quid est quod venisti ad me, nate?

Dixit, quod natus est <filius>filio suo nomine Lamech, cui oculi sunt sicut radi solis, capilli eius candidiores septies nive, corpori autem eius nemo hominum potest intueri,

et surrexit inter manus obstetricis suae eadem hora, qua procidit de utero matris suae, oravit [*](2 film | 3 candiores | 5 et + James | 10 + filius | 11 capillis | 13 et adoravit James.)

140
dominum viventem in secula et laudavit,

et tirauit Lamech.

et dixit Enoc: Nontiatum est mihi, fili, quia post quingentos annos mittet deus cataclismum aquae, ut deleat omnem creaturam quadraginta <diebus sicut> ostendit oculis nostris.

et erunt illi tres filii, et erunt nomina filiorum eius Sem Cham Jafeth,

et ipse vocabitur Noe, qui inter-pretatur requies, quia requiem prestabit in archam.

[*](3/4 diebus sicut + James.)