Testimonia et Fragmenta

Diogenes Babylonius

Diogenes Babylonius. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Leipzig: Teubner, 1903.

Plutarchus de vita Catonis 22. ἤδη δὲ αὐτοῦ γέροντος γεγονότος πρέσβεις Ἀθήνηθεν ἦλθον εἰς Ῥώμην οἱ περὶ Καρνεάδην τὸν Ἀκαδημαϊκὸν καὶ Διογένη τὸν Στωϊκὸν φιλόσοφον, καταδίκην τινὰ

παραιτησόμενοι τοῦ δήμου τῶν Ἀθηναίων, ἣν ἐρήμην ὦφλον Ὠρωπίων μὲν διωξάντων, Σικυωνίων δὲ καταψηφισαμένων, τίμημα ταλάντων πεντακοσίων ἔχουσαν. εὐθὺς οὖν οἱ φιλολογώτατοι τῶν νεανίσκων ἐπὶ τοὺς ἄνδρας ἵεντο καὶ συνῆσαν ἀκροώμενοι καὶ θαυμάζοντες αὐτούς.

Gellius Noct. Att. VI 14, 8. Animadversa eadem tripartita varietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum legaverant impetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt. Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. Violenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.

Cicero Acad. Pr. II 137. Legi apd Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione [et] M. Marcello coss. praetor esset, - doctum sane hominem - iocantem dixisse Carneadi: Ego tibi, Carneades, praetor esse non videor, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas. Tum ille: Huic Stoico non videris.

Cicero Tusc. disp. IV 5. Quibus (scil. Laelio et Scipione) adulescentibus Stoicum Diogenem et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus, alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus, temporibus illis, fuissent studia doctrinae.

Ind. Stoic. Herc. col. LI. -χου τῆς Τρῳάδος Ἀ|λεξανδρείας· Παναί|τιος Νικαγόρου Ῥόδιος· | Μνήσαρχος Ὀνησίμου | Ἀθηναῖος· Δάρδα(νος) | Ἀνδρομάχου Ἀ(θηναῖ)|ος· Ἀπολλόδω(ρος Σελευ)|κεὺ(ς) ἀπὸ Τίγριος· Βόη)|θος Σιδώ(νιος . . . . .

Diogenes Laërt. VII 29. Ζηνόδοτος ὁ Στωϊκός, Διογένους μαθητής (epigramma fecit in Zenonem Citiensem).

Ps. Scymnus v. 10

τῶν Ἀττικῶν τις γνησίων τε φιλολόγων, γεγονὼς ἀκουστὴς Διογένους τοῦ Στωϊκοῦ,
συνεσχολακὼς δὲ πολὺν Ἀριστάρχῳ χρόνον συνετάξατ’ ἀπὸ τῆς Τρωϊκῆς ἁλώσεως χρονογραφίαν στοιχοῦσαν ἄχρι τοῦ νῦν χρόνου.

Ind. Stoic. Herc. col. LII. θυ|γατρὸς υἱός· ἐγένετο | δὲ (κ)αὶ Ἀρεοπαγίτης | οὗτος· Ἀπολλωνίδης | Σμυρναῖος· Χρύσερμ(ος) | Ἀλεξανδρεὺς τῆς πρὸς | Αἴγυπ(τον)· Διονύσιος | Κυρηναῖος. οὗτ(ος δὲ)| καὶ γεω(μέ)τρης (ἦν ἄ)|ριστος, ὁ καὶ ἀντ(ι)γ(ράψας) | Δημητρίῳ τῷ (ῥή)|τορι τῷ π(ρὸς τοὺς γεωμέτρας γράψαντι?)