Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Audi ergo, Asclepi. Dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quo⟨niam⟩ a se secundum fec [er]it ⟨deum⟩ qui videri et sentiri possit:—
eum de⟨u⟩m secundum sensibilem [ita] dixerim non ideo, quod ipse sentiat, ⟨de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore,⟩ sed eo, quoniam videntium sensus incurrit;—quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum, visusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amavit eum ut divinitatis partum suae. Ergo, ut ⎡tantus et⎤ bonus, esse[t] voluit alium, qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis ⟨suae⟩ imitatorem et diligentiae fecit hominem. Voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum voluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. Cum itaque eum οὐσιώδη ⟨fecisset⟩, et animadverteret eum non posse omnium rerum esse diligentem nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo, talesque omnes esse praecepit [[ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse debuisset]]. Itaque hominem conformat ex animi et corporis, id est, ex aeterna atque mortali natura, ⟨⟨ex utraque natura in unum confundens miscensque quantum satis esse⟨t⟩ [debuisset,⟩⟩ ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque ⟨ad⟩orare caelestia, et [in]colere atque gubernare terrena. ⟨Terrena⟩ [[modo]] autem dico [mortalia] non ⟨⟨modo⟩⟩ aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, [a]ut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, navigationes, communicationes, commodationes alternae, quae est humanitatis inter se firmissimus nexus. ⎡Et⎤ ⟨. . .⟩ mundi partis quae est aquae et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu servatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. [Placitum enim dei necessitas sequitur, voluntatem comitatur effectus.] [Neque enim credibile est deo displiciturum esse quod placuit, cum et futurum id et placiturum multo ante sciverit.]Sed, o Asclepi, animadverto ut celeri mentis cupiditate festines audire quomodo homo caeli vel quae in eo sunt dilectum possit habere vel cultum. Audi itaque, ο Asclepi. Dilectus [dei] caeli cum his quae insunt omnibus una est obsequiorum frequentatio. Hanc aliud animal non facit nec divinorum nec mortalium, nisi solus homo. Hominum enim admirationibus, adorationibus, laudibus, obsequiis caelum caelestesque delectantur. Nec inmerito in hominum coetum Musarum chorus est a summa divinitate demissus, scilicet ne terrenus mundus videretur incultior, si modorum dulcedine caruisset, sed potius ut musicatis hominum cantilenis concelebraretur laudibus qui solus omnia aut pater est omnium, atque ita caelestibus laudibus nec in terris harmoniae suavitas defuisset. Aliqui ergo, ipsique paucissimi, pura mente praediti, sortiti sunt caeli suspiciendi venerabilem curam. Quicunque autem ex duplici⟨s⟩ naturae suae confusione ⟨in⟩ inferiorem intellegentiam mole corporis resederunt, curandis elementis hisque inferioribus sunt praepositi. Animal ergo homo ⟨ex parte mortale⟩; non quod is eo minor, quod ex parte mortalis sit, sed ⟨⟨mortalitate auctus esse videatur⟩⟩, ea sorte aptius efficaciusque conpositus ad certam rationem [[mortalitate auctus esse videatur]]. Scilicet quoniam utrumque nisi ex utraque materia sustinere non
potuisset, ex utraque formatus est, ut et terrenum cultum et divinitatis posset habere dilectum.Rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione, verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. Est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. Itaque hinc exordiar. Aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. Effector mundi deus et eorum quae insunt omnium simul cuncta gubernando [[cum]] homine⟨m⟩ ⟨⟨cum⟩⟩ ipso gubernatore⟨m⟩ conposuit. Quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi; ut ex hac ⟨h⟩om⟨i⟩nis divina conpositione mundus (Graece rectius κόσμος⟩ dictus esse videatur. Is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei: cuius sunt imagines duae mundus et homo, [[unde efficitur ut]] quoniam est ⟨et⟩ ipsius una conpago. ⟨⟨Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum:⟩⟩ ⟨⟨unde efficitur ut⟩⟩ parte ⟨⟨divina⟩⟩, quae ex animo et sensu, spiritu atque ratione [divinus] est, velut ex elementis superioribus, inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne et aqua ⟨et terra⟩ et aere, mortalis
resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat. Sic enim humanitas, ex parte divina, ex alia parte a effecta mortalis est, in corpore consistens.Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnia religio, quam sequitur bonitas. Ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem ⟨⟨virtute munita⟩⟩ alienarum omnium rerum sit despectus [[virtute munita]]. Sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecunque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito [possessionum nomine nuncupantur], quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt, idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. Omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. Ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem quae sibi [[iuncta mortalis est]] mundi inferioris necessitate servandi ⟨⟨iuncta mortalis est⟩⟩ despiciat atque contemnat. [[Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum,]] [manibus et pedibus utrisque binis, [aliisque] corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, ⟨⟨ratione⟩⟩, sensu[s], memoria[e], atque providentia[e], quarum [[ratione]] ⟨usu⟩ cuncta divina norit atque suspiciat.]
Trism. [Unde efficitur ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi⟨s⟩ [et] nimium corporis vitio has naturae rerum causas quae verae sunt proprie pervidere non possit.]
Hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum,—siquidem, cum dei opera sit mundus,
eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit,—nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si fuerit divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est, ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris partis, id est divinae, puros sanctosque restituat?— Ascl. Iuste et vere dicis, o Trismegiste.—Trism. Haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. Secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum, et constituitur in corpora alia, indigna animo sancto, [et] foeda migratio.Ascl. —Ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur.—Trism. Sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali vita qui capitur de possessionibus fructus: quae res animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui qua mortalis est inhaereat.
Nec sinit partem divinitatis agnoscere invidens inmortalitate malignitas. Ego enim tibi quasi praedivinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem [qui est] philosophiae, quae sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta
religio. Multi etenim ⟨⟨inconprehensibilem philosophiam efficient,⟩⟩ et eam multifaria ratione confundent.Ascl. —Quomodo ergo [multi [[inconprehensibilem philosophiam efficiunt]], aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt]?—Trism. O Asclepi, hoc modo: in varias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. Puram autem philosophiam, eamque ⟨e⟩ divina tantum religione pendentem, tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis astrorum, stationes praefinitas cursu⟨u⟩mque commutationes numeris constare miretur; terrae vero dimensiones, [[qualitates, quantitates,]] maris profunda, ⟨aeris . . . ⟩, ignis vim, et horum omnium ⟨⟨qualitates, quantitates,⟩⟩ effectus naturasque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque divinam. Musicen vero nosse nihil aliud est nisi cunctarum [omnium] rerum ordinem scire, quaeque sit ⟨omnes res⟩ divina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlata⟨rum⟩ concentum quendam melo divino a dulcissimum verissimumque confici[e]t.
Qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti, a vera, pura sanctaque philosophia avertentur. Simplici enim mente et anima divinitatem colere eiusque facta venerari, agere etiam dei voluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate violata philosophia.
[Et de his sit hucusque tractatus: de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium.]
Fuit deus et ὕλη ⎡quem Graece credimus mundum⎤. [Et mundo comitabatur spiritus, vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo: nec deo ⟨. . .⟩.] Haec, de quibus mundus, idcirco non erant, qu⟨i⟩a n⟨a⟩ta non erant; sed in eo iam tunc
erant unde nasci habuerunt. [Non enim ea sola non nata dicuntur quae necdum nata sunt, sed ea ⟨etiam quae . . .⟩ . ⟨. . . ⟩ quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit.]Quaecunque ergo sunt quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt: de quibus nasci potest ⟨aliquid⟩, tametsi e ex se nata sunt. Neque enim dubitatur ex his quae ex se nata sunt facile nasci posse ⟨. . .⟩. ⟨. . .⟩ de quibus cuncta nascuntur.
Deus ergo sempiternus, deus aeternus: nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. Haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei.
ὕλη autem ⟨vel mundi natura⟩ [et spiritus], quamvis nata non videa[n]tur, a principio tamen in se nascendi procreandique vim posside[n]t atque naturam. Fecunditatis etenim initium in qualitate [naturae] ⟨materiae⟩ est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque [materiam] ⟨naturam⟩. Haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis, ⟨⟨quae utique in se vim totius naturae habet.⟩⟩
At vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut ⟨. . .⟩. Sic locus mundi cum his quae in se sunt vide[a]tur esse non natus [[qui utique in se vim totius naturae habet]]: locum autem dico in quo sint omnia. Neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset qui omnia sustinere potuisset. Omnibus enim rebus quae fuerint praecavendum est loco: nec qualitates etenim nec
quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum quae nusquam sunt.Sic ergo et mundus quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet.
Hoc est ergo totum qualitatis ⟨diversae, prout natura est⟩ materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. Sicuti enim [in] natura materiae [qualitas] ⟨bonitatis⟩ fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda.
Ne ergo dix⟨er⟩i⟨tis⟩, o Asclepi et ⟨Tat et⟩ Hammon, quod a multis dicitur: ⟨⟨dicunt enim [ipsi] deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare.⟩⟩ [[Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam.]] Quibus respondendum nihil omnino est: vestri tamen causa et haec prosequar quae coeperam, et rationem reddam. ⟨⟨Non poterat deus incidere atque avertere a rerum natura malitiam⟩⟩: [[dicunt enim ipsi deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare:]] ita enim in mundo est, ut quasi membrum ipsius esse videatur. Provisum cautumque est, quantum rationabiliter potuisset, a summo deo, tunc cum sensu, disciplina, intellegentia mentes hominum est munerare dignatus. Hisce enim rebus, quibus ceteris antestamus animalibus, solis possumus malitiae fraudes, dolos, vitiaque vitare. Ea enim qui, antequam his inplicitus est, ex aspectu vitarit, is homo est divina intellegentia prudentiaque munitus: fundamentum est enim disciplinae in summa bonitate consistens. [Spiritu autem ministrantur omnia et vegetantur in mundo] [[qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est.]]
[Itaque ⟨haec⟩ hactenus a nobis intellegantur.]
Mente sola intellegibilis, summus qui dicitur, deus rector gubernatorque est sensibilis dei eius, qui in se circumplectitur
[omnem locum] omnem rerum substantiam totamque [[gignentium creantiumque]] materiam, et omne quicquid est, quantumcumque est, ⟨⟨gignentium creantiumque⟩⟩.