Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Omnis ergo sensus divi⟨nus aeter⟩nitatis similis. Inmobilis ipse, in stabilitate se commovet sua: sanctus et incorruptus et sempiternus est, et si quid potest melius nuncupari dei summi in ipsa veritate consistens aeternitas, plenissimus omnium ⟨in⟩sensibilium et totius disciplinae, consistens, ut ita dixerim, cum deo. Sensus vero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. Humanus vero ⟨sensus . . .⟩ ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium quas gesserit rerum. Usque ad humanum enim animal sensus divinitas descendendo pervenit: deus enim summus divinum sensum
cunctis confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. Intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum: per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. Intellectus autem naturae et qualitatis sensus mundi ex omnibus quae in mundo sensibilia sunt poterit provideri. [[aeternitas quae secunda est]] [ex sensibili mundo sensus ⟨mundi⟩ natura qualitasque dinoscitur. At intellectus qualitatis sensus summi dei sola veritas est, cuius veritatis in mundo nequidem extrema linea umbra⟨ve⟩ dinoscitur. Ubi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores videntur. [[Vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus, aut quae audeamus adtingere. Sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti lumine. Et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate.]]Hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis pevenit intentione, ⎡intellectus autem mundi⎤ pervenit ad aeternitatem et deos noscendos qui supra se sunt. Et sic contingit hominibus ut quasi per caliginem quae in caelo sunt videamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. Haec autem intentio prae videndis tantis angustissima est nobis; latissima vero, cum viderit, felicitas e⟨st⟩ conscientiae. ⟨⟨Vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus, aut quae audeamus adtingere. Sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me videndae divinitatis luminasti
lumine. [Et vos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris divina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate.]⟩⟩[[ De inani vero . . .