Testimonia et Fragmenta

Cleanthes

Cleanthes. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)

Stobaeus Floril. 108, 59 Mein. ὁ δὲ Κλεάνθης ἔλεγε τὴν λύπην ψυχῆς παράλυσιν.

Cicero Tusc. disp. III 76. sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet.

Cicero Tusc. disp. III 77. nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum [Cleanthes] ipse fatebatur.

Seneca de Benef. VI 12, 2. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo

— — qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit — — multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio. — cf. ib. II 31, 2. non enim in vicem aliquid sibi reddi voluit (qui beneficium dat), aut non fuit beneficium, sed negotiatio.