Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 74 (p. 303 Aucher). Studiosus sapientiae cum nullo ex vanis ac vacuis [rebus], quamvis ex natura cognatus sit illis, cohabitat vel conversatur, sed longius ab illis est seiunctus consilio; ita ut non navigationis socius nec comes in via nec concivis nec vitae consors neque coaemulator dicitur proprie sapiens cum insipiente, eo quod principalis dux non concordat vel convenit in mente unius alteriusque.
Cicero de nat. deor. I 121. Quanto Stoici melius - . Censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos. Nihil
est enim virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis diligetur.