Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Stobaeus ecl. II 115, 10 W. Εἶναι δὲ καὶ πρᾶον, τῆς πραότητος οὔσης ἕξεως καθ’ ἣν πράως ἔχουσι πρὸς τὸ ποιεῖν τὰ ἐπιβάλλοντα ἐν πᾶσι καὶ μὴ ἐκφέρεσθαι εἰς ὀργὴν ἐν μηδενί. Καὶ ἡσύχιον δὲ καὶ κόσμιον εἶναι, τῆς κοσμιότητος οὔσης ἐπιστήμης κινήσεων πρεπουσῶν, ἡσυχιότητος δὲ εὐταξίας περὶ τὰς κατὰ φύσιν κινήσεις καὶ μονὰς ψυχῆς καὶ σώματος, τῶν ἐναντίων τούτοις ἐπὶ πάντων φαύλων γιγνομένων.
Seneca ep. 81, 8. non omnes grati sciunt debere beneficium - uni sapienti notum est, quanti res quaeque taxanda sit: nam ille, de quo loquebar modo, stultus, etiamsi bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut tempore aut quo non debet loco reddit.
ibid. 10. Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, quo, quando, ubi, quemadmodum. itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem: non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens.
ibid. 12. solus sapiens scit amare. solus sapiens amicus est. - - quod dicimus: fidem nisi in sapiente non esse.
Philo quaest. et solut. in Genesin IV 74 (p. 303 Aucher). Studiosus sapientiae cum nullo ex vanis ac vacuis [rebus], quamvis ex natura cognatus sit illis, cohabitat vel conversatur, sed longius ab illis est seiunctus consilio; ita ut non navigationis socius nec comes in via nec concivis nec vitae consors neque coaemulator dicitur proprie sapiens cum insipiente, eo quod principalis dux non concordat vel convenit in mente unius alteriusque.
Cicero de nat. deor. I 121. Quanto Stoici melius - . Censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos. Nihil
est enim virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis diligetur.