Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Alexander de anima libri mantissa p. 166, 21 Brnns. ἔτι οὐκ, εἰ ᾧ ὁρῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ὁρῶμεν, καὶ ᾧ ἀκούομεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ἀκούομεν, καὶ διὰ τοῦτο, ᾧ ζῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ζῶμεν, ὥστε εἴη ἂν ⟨ἡ⟩ τῆς ψυχῆς ἀρετὴ εὐδαιμονία· ψυχῇ γὰρ ζῶμεν. οὐ δὴ διὰ τοῦτο etc.
Seneca ep. 85, 2. Qui prudens est, et temperans est, qui temperans, est et constans. qui constans est, imperturbatus est. qui imperturbatus
est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est: ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est.ibid. 24. Qui fortis est, sine timore est. qui sine timore est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est.
Cicero Tusc. disp. V 48. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum. Beata igitur vita laudabilis. Nec quicquam sine virtute laudabile. Beata igitur vita virtute conficitur.
49. Atque hoc sic etiam concluditur: Nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum. — — 50. Quod si ⟨est⟩, beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud, quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis, quid sequatur.
Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit vita beata melius aliquid; quo quid potest dici perversius?
Cicero de finibus III 43. Ne illud quidem est consentaneum — ut qui plura habent ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. — Nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum. 44. Etenim si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. Nam qui valetudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, iidem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. — — 45. Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit ⟨in⟩ magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est.