Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Augustinus Soliloq. I 5, 9 R. Ergo istarum rerum disciplinam, siqua tibi est, non dubitas vocari scientiam? A. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt.
Lactant. iustit. div. III 4. Recte igitur Zeno ac Stoici opinationem repudiarunt. Opinari enim te scire, quod nescias, non
est sapientis, sed temerarii potius ac stulti. Ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, nec opinari oportet, ut Zeno: tota philosophia sublata est.