Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 14, 45. Et quemadmodum opportunitas (sic enim appellemus εὐκαιρίαν) non fit maior productione temporis (habent enim suum modum quae opportuna dicuntur) sic recta effectio (κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam recte factum κατόρθωμα) recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. 46. Ut enim opportunitas illa, sic haec de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora: ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec
magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: Ut si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic quorum omne bonum convenientia atque opportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.Porphyrius in Aristot. categ. p. 137, 29 Busse. οἱ δὲ τινὰς μὲν ἕξεις καὶ τοὺς κατὰ ταύτας ποιοὺς ὑπελάμβανον μὴ ἐπιδέχεσθαι τὸ μᾶλλον καὶ τὸ ἧττον ὡς ⟨τὰς ἀρετὰς καὶ⟩ τοὺς κατὰ ταύτας ⟨ποιούς, τινὰς δὲ ἕξεις⟩ καὶ ποιοὺς ἐπιδέχεσθαι ἐπίτασιν καὶ ἄνεσιν, ὡς πάσας ⟨τὰς μέσας⟩ τέχνας καὶ τὰς μέσας ποιότητας καὶ τοὺς κατὰ ταύτας ποιούς. ἧς γεγόνασι δόξης οἱ ἀπὸ τῆς Στοᾶς.
Supplementa sunt Bussii. Cf. II n. 393: τὰς μὲν ἕξεις ἐπιτείνεσθαί φασι δύνασθαι καὶ ἀνίεσθαι· τὰς δὲ διαθέσεις ἀνεπιτάτους εἶναι καὶ ἀνανέτους.