Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Seneca de beneficiis III cp. 18. refert enim cuius animi sit qui praestat, non cuius status: nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, ingenuos, libertinos, servos, reges, exules. non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est.
Seneca de beneficiis IV 21. Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiamsi quid obstat, quominus se utatur: ita gratus est etiam qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem.