Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero Tusculan. disput. III 31, 76. Chrysippus autem caput esse censet in consolando, detrahere illam opinionem maerenti, si se officio fungi putet iusto atque debito.
Cf. ibid. 33, 79.
Cicero Tusculan. disp. III 25, 59. Quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprehendere Chrysippum solebat, laudantem Euripideum carmen illud:
Mortalis nemo est, quem non attingit dolor Morbusque; multis sunt humandi liberi, Rursum creandi; morsque est finita omnibus; Quae generi humano angorem nequiquam afferunt. Reddenda terrae est terra: tum vita omnibus Metenda, ut fruges. Sic iubet Necescitas.60. Negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere.