Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Lactant. instit. div. III 12. Sed et Stoici - - negant sine virtute effici quemquam beatum posse. Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus, ut recte dictum est, beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter se ipsam virtus expetenda etc.

Cf. ibidem cp. 27.

Lactant. div. instit. V 17. Nam et cum de virtute disputant, quamvis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa.

Diog. Laërt. VII 127. αὐτάρκη τε εἶναι αὐτὴν (scil. τὴν ἀρετὴν) πρὸς εὐδαιμονίαν, καθά φησι Ζήνων καὶ Χρύσιππος ἐν τῷ πρώτῳ περὶ Ἀρετῶν καὶ Ἑκάτων ἐν τῷ δευτέρῳ περὶ ἀγαθῶν. Εἰ γάρ, φησίν, αὐτάρκης ἐστὶν ἡ μεγαλοψυχία πρὸς τὸ πάντων ὑπεράνω ποιεῖν, ἔστι δὲ μέρος ἀρετῆς, αὐτάρκης ἐστὶ καὶ ἡ ἀρετὴ πρὸς εὐδαιμονίαν, καταφρονοῦσα καὶ τῶν δοκούντων ὀχληρῶν.

Porphyrio ad Hor. carm. III 2, 17. Haec de Stoicorum secta sunt, qui dicunt virtutem solam sufficere ad vitam beatam.

Cicero de fin. I 61. Multoque hoc melius nos (i. e. Epicurei) veriusque quam Stoici. Illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine; virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

Proclus in Platonis Timaeum p. 61 B. Schn. Οὐχ ὥσπερ οἱ ἀπὸ τῆς Στοᾶς τὸν σπουδαῖον οὐδέν φασι δεῖσθαι τῆς τύχης οὕτω καὶ ὁ Πλάτων.

Plut. de Stoic. repugn. cp. 26 p. 1046d. εἰ μὲν οὖν τὴν φρόνησιν ἡγεῖτο (scil. Chrysippus) ποιητικὸν εἶναι τῆς εὐδαιμονίας ἀγαθόν, ὥσπερ ὁ Ἐπίκουρος non ipse sibi repugnaret, ἐπεὶ δ’ ἡ φρόνησις οὐχ ἕτερόν ἐστι τῆς εὐδαιμονίας κατ’ αὐτὸν ἀλλ’ εὐδαιμονία etc.

Plut. de comm. not. 8 p. 1061f. Οὐ μόνον οὖν ταῦτα λέγουσιν

οἱ ἄνδρες, ἀλλὰ κἀκεῖνα πρὸς τούτοις, ὅτι "ἀγαθὸν ὁ χρόνος οὐκ αὔξει προσγινόμενος, ἀλλὰ κἂν ἀκαρές τις ὥρας γένηται φρόνιμος, οὐδενὶ πρὸς εὐδαιμονίαν ἀπολειφθήσεται τοῦ τὸν αἰῶνα χρωμένου τῇ ἀρετῇ καὶ μακαρίως ἐν αὐτῇ καταβιοῦντος."

Plut. de Stoic. repugn. cp. 26 p. 1046c. Ἐν πολλοῖς εἰρηκὼς (sc. Chrysippus) ὅτι παρὰ τὸν πλείονα χρόνον οὐδὲν μᾶλλον εὐδαιμονοῦσιν, ἀλλ’ ὁμοίως καὶ ἐπίσης τοῖς τὸν ἀμερῆ χρόνον εὐδαιμονίας μετασχοῦσιν.

Stobaeus Eclog. II 98, 17 W. Δι’ ὃ καὶ πάντως εὐδαιμονεῖν ἀεὶ τῶν ἀνθρώπων τοὺς ἀγαθούς, τοὺς δὲ φαύλους κακοδαιμονεῖν. καὶ ⟨ἐκείνων⟩ τὴν εὐδαιμονίαν μὴ διαφέρειν τῆς θείας εὐδαιμονίας, μηδὲ τὴν ἀμεριαίαν ὁ Χρύσιππός φησι διαφέρειν τῆς τοῦ Διὸς εὐδαιμονίας, ⟨καὶ⟩ κατὰ μηδὲν αἱρετωτέραν εἶναι μήτε καλλίω μήτε σεμνοτέραν τὴν τοῦ Διὸς εὐδαιμονίαν τῆς τῶν σοφῶν. ἀνδρῶν.

Themistius Orat. VIII p. 101d. Χρύσιππος δὲ ἄχρι τῶν ῥημάτων ἔοικεν ἀνδρίζεσθαι, ταὐτὸν δύνασθαι φάσκων ἀνδρὶ σπουδαίῳ μίαν ἡμέραν, μᾶλλον δὲ καὶ μίαν ὥραν πολλοῖς ἐνιαυτοῖς.

Plut. de Stoic. repugn. cp. 18 p. 1042a. Οὐσίαν κακοδαιμονίας ἀποφαίνει τὴν κακίαν (sc. Chrysippus) ἐν παντὶ βιβλίῳ φυσικῷ καὶ ἠθικῷ γράφων καὶ διατεινόμενος ὅτι τὸ κατὰ κακίαν ζῆν τῷ κακοδαιμόνως ζῆν ταὐτόν ἐστιν.

Gellius Noct. Att. XVIII 1, 4. Atqui ibi Stoicus censebat, et vitam beatam homini virtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, virtuti deessent, malitiae adessent (sequitur Peripatetici responsum). 6. Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur; quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim et naturam contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret. Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur, vitam nullo pacto beatam effici posse, si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam, cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.

Alexander de anima libri mantissa p. 166, 21 Brnns. ἔτι οὐκ, εἰ ᾧ ὁρῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ὁρῶμεν, καὶ ᾧ ἀκούομεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ἀκούομεν, καὶ διὰ τοῦτο, ᾧ ζῶμεν, τῇ τούτου ἀρετῇ εὖ ζῶμεν, ὥστε εἴη ἂν ⟨ἡ⟩ τῆς ψυχῆς ἀρετὴ εὐδαιμονία· ψυχῇ γὰρ ζῶμεν. οὐ δὴ διὰ τοῦτο etc.

Seneca ep. 85, 2. Qui prudens est, et temperans est, qui temperans, est et constans. qui constans est, imperturbatus est. qui imperturbatus

est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est: ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est.

ibid. 24. Qui fortis est, sine timore est. qui sine timore est, sine tristitia est. qui sine tristitia est, beatus est.

Cicero Tusc. disp. V 48. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum. Beata igitur vita laudabilis. Nec quicquam sine virtute laudabile. Beata igitur vita virtute conficitur.

49. Atque hoc sic etiam concluditur: Nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum. — — 50. Quod si ⟨est⟩, beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud, quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis, quid sequatur.

Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit vita beata melius aliquid; quo quid potest dici perversius?

Cicero de finibus III 43. Ne illud quidem est consentaneum — ut qui plura habent ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. — Nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum. 44. Etenim si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. Nam qui valetudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, iidem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. — — 45. Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit ⟨in⟩ magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est.