Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Servius ad Aeneid. I 604. Et mens sibi conscia recti: secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.
Clem. Al. Strom. IV 8 p. 594 Pott. εἰ δὴ τῶν ἀδιαφόρων ἔνια τοιαύτην εἴληχε τιμήν, ὥστε καὶ ἀκόντων τινῶν αἱρετὰ εἶναι δοκεῖν, πολὺ δὲ πλέον τὴν ἀρετὴν περιμάχητον νομιστέον· μὴ εἰς ἄλλο τι ἀφορῶντας, ἀλλὰ εἰς αὐτὸ τὸ καλῶς πραχθῆναι δυνάμενον, ἐάν τε ἑτέροις δοκῇ τισιν ἐάν τε μή.
Lactant. instit. div. III 12. Sed et Stoici - - negant sine virtute effici quemquam beatum posse. Ergo virtutis praemium beata vita est, si virtus, ut recte dictum est, beatam vitam facit. Non est igitur, ut aiunt, propter se ipsam virtus expetenda etc.
Cf. ibidem cp. 27.
Lactant. div. instit. V 17. Nam et cum de virtute disputant, quamvis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa.