Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Porphyrion ad Hor. Serm. II 4, 1. Catius Epicureus fuit, qui scripsit quattuor libros de rerum natura et de summo bono. Sub eius nomine quomodo in proxima Stoicos ita in hac Epicureos inrisurus est, qui dicunt summum bonum ἡδονὴν rerum honestarum. Unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur, τὴν ἀταραχίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere, summum bonum esse. Unde Varro dicit λογομαχίαν inter illos esse.
Lactant. div. instit. VI 10 (de humanitate disputans). Ad hanc partem philosophorum nulla praecepta sunt; quippe qui falsae virtutis specie capti misericordiam de homine sustulerunt; et dum volunt sanare vitia, auxerunt. Et cum iidem plerumque fateantur, societatis humanae communionem esse retinendam, ab ea plane se ipsos inhumanae suae virtutis rigore dissociant.
ibid. 11. Quaero igitur ab iis, qui flecti ac misereri non putant esse sapientis, si homo ab aliqua bestia comprehensus auxilium sibi armati hominis imploret, utrumne succurrendum putent an minime? non sunt tam impudentes, ut negent fieri oportere quod flagitat, quod exposcit humanitas. Item si aliquis circumveniatur igni, ruina opprimatur, mergatur mari, flumine rapiatur, num putent hominis esse non auxiliari? non sunt ipsi homines si putent. Nemo enim potest eiusmodi periculis non esse subiectus. Immo vero et hominis et fortis viri esse dicent, servare periturum. Si ergo in eiusmodi casibus, qui periculum vitae homini afferunt, succurrere humanitatis esse concedunt: quid causae est, cur si homo esuriat, sitiat, algeat, succurrendum esse non putent? Quae cum sint paria natura cum illis casibus fortuitis et unam eandemque humanitatem desiderent, tamen illa discernunt, quia non re ipsa vera, sed utilitate praesenti omnia metiuntur.
Origenes comm. in Ezechielem cp. 8 Tom. III p. 424 Delarue. ἔλεος· - ὅντινα ὡρίσαντο οἱ περὶ ταῦτα δεινοὶ λύπην εἶναι ἐπὶ τῇ τοῦ πλησίον δυσπραγίᾳ· καὶ φασὶ μὴ δεῖν ἰατρὸν ἢ δικαστὴν τοῦτον τὸν ἔλεον ἐλεεῖν, μή ποτε συγχυθέντες ὑπὸ τῆς ἐπὶ τὸ οὕτως ἐλεεῖν ἐπα γούσης λύπης ἐμποδισθῶσιν ἀποδοῦναι τὸ ἰατρικὸν ἢ τὸ δικαστικὸν συμφερόντως τῷ θεραπευομένῳ ἢ τῷ δικαζομένῳ ἒργον.
Seneca de clementia lib. II cp. 4. Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia. plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. Et haec vitium animi est etc.
cp. 5. Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tanquam nimis duram et minime principibus regibusque bonum daturam consilium. obicitur enim illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. - - Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem, aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit. aegritudo autem in sapientem virum non cadit.