Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Seneca ep. 59, 2. vitium esse voluptatem credimus. - - Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba dirigimus, rem infamem esse, et gaudium nisi sapienti non contingere. est enim animi elatio suis bonisverisque fidentis. - gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.

Philo de migrat. Abrah. § 156 Vol. II p. 299, 3 Wendl. Ἀλλὰ γὰρ καὶ τοῖς χορευταῖς ἀρετῆς στενάζειν καὶ δακρύειν ἔθος, ἢ τὰς τῶν ἀφρόνων ὀδυρομένοις συμφοράς, διὰ τὸ φύσει κοινωνικὸν καὶ φιλάνθρωπον, ἢ διὰ περιχάρειαν· γίνεται δὲ αὕτη, ὅταν ἀθρόα ἀγαθὰ μηδὲ προσδοκηθέντα ποτὲ αἰφνίδιον ὀμβρήσαντα πλημμυρῇ· ἀφ’ οὗ καὶ τὸ ποιητικὸν εἰρῆσθαί μοι δοκεῖ (Hom. Ζ 484)

Δακρυόεν γελάσασα.
Προσπεσοῦσα γὰρ ἐκ τοῦ ἀνελπίστου ἡ εὐπαθειῶν ἀρίστη χαρὰ ψυχῇ, μείζονα αὐτὴν ἢ πρότερον ἦν ἐποίησεν, ὡς διὰ τὸν ὄγκον μηκέτι χωρεῖν τὸ σῶμα· θλιβόμενον δὲ καὶ πιεζόμενον ἀποστάζειν λιβάδας, ἃς καλεῖν ἔθος δάκρυα.

Lactantius div. instit. VI 15. Videamus nunc iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint. Quattuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus evulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intelligunt et natura insitos esse et sine his nihil moveri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt. Pro cupiditate substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere quam velle: item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est moestitiam doloremque animi sustulerunt.

ibidem paulo post: sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent perseverantem ac perpetuam voluntatem: laetitiam vero insolenter se efferens gaudium: metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. - - Eo igitur imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt, ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint.

Cicero Tusc. disp. IV 12. Natura enim omnes ea, quae bona videntur, sequuntur fugiuntque contraria. Quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit

ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem ⟨a⟩ ratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur. 13. Itemque cum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominatur metus; est igitur metus ⟨a⟩ ratione aversa cautio. 14. Praesentis autem mali sapientis affectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur.

Plutarchus de virtute morali cp. 9 p. 449a. Οἷς καὶ αὐτοὶ (scil. Stoici) τρόπον τινὰ διὰ τὴν ἐνάργειαν ὑπείκοντες αἰδεῖσθαι τὸ αἰσχύνεσθαι καλοῦσι καὶ τὸ ἥδεσθαι χαίρειν καὶ τοὺς φόβους εὐλαβείας ταύτην μὲν οὐδενὸς ἂν αἰτιασαμένου τὴν εὐφημίαν, εἰ τὰ αὐτὰ πάθη προστιθέμενα μὲν τῷ λογισμῷ τούτοις καλοῦσι τοῖς ὀνόμασι, μαχόμενα δὲ καὶ βιαζόμενα τὸν λογισμὸν ἐκείνοις. ὅταν δὲ δακρύοις ἐλεγχόμενοι καὶ τρόμοις καὶ χρόας μεταβολαῖς ἀντὶ λύπης καὶ φόβου δηγμούς τινας καὶ συνεόρσεις λέγωσι, καὶ προθυμίας τὰς ἐπιθυμίας ὑποκορίζωνται, σοφιστικὰς δοκοῦσιν, οὐ φιλοσόφους δικαιώσεις καὶ ἀποδράσεις ἐκ τῶν πραγμάτων μηχανᾶσθαι διὰ τῶν ὀνομάτων. καίτοι πάλιν αὐτοὶ τάς τε χαρὰς ἐκείνας καὶ τὰς βουλήσεις καὶ τὰς εὐλαβείας εὐπαθείας καλοῦσιν, οὐκ ἀπαθείας, ὀρθῶς ἐνταῦθα χρώμενοι τοῖς ὀνόμασι.

Galenus de H. et Plat. decr. IV 4 (140) p. 354 M.Chrysippus inducitur: μὴ συγχωρῶν ἐπὶ ταὐτοῦ λέγειν αἰσχύνεσθαι καὶ αἰδεῖσθαι, μήδ’ ἥδεσθαι καὶ χαίρειν, ἀλλ’ ἀκριβοῦν ἅπαντα καὶ μέχρι τῶν ὀνομάτων ἀξιῶν (αὐτὸν) ἐν τοῖς συγγράμμασιν.

Galenus de H. et Plat. decr. V 7 (173) p. 468 M. εἴτε δὲ προσίεσθαι καὶ φεύγειν λέγεις, εἴτε διώκειν, εἴτ’ ἐφίεσθαι, διαφέρει οὐδέν, ὥσπερ οὐδὲ εἰ βούλεσθαι ἢ ὀρέγεσθαι ἢ ἀντιποιεῖσθαι ἢ ἀσπάζεσθαι ἢ ἐπιθυμεῖν. ἡ γὰρ τῶν τοιούτων ὀνομάτων διαίρεσις οὐδὲν εἰς τὴν παροῦσαν σκέψιν ὀνίνησιν, ἀλλ’ αὐτὸ τοὐναντίον ἄκαιρός τ’ ἐστὶ καὶ τὴν περὶ τῶν πραγμάτων ζήτησιν εἰς τὴν περὶ τῶν ὀνομάτων ἀμφισβήτησιν ἀπάγει. διὸ καὶ τεχνάζονταί τινες ἐξεπίτηδες ὑπὲρ τοῦ μηδὲν περανθῆναι πρὸς ἕκαστον τῶν ὀνομάτων

ἐνίστασθαι, εἰ μὲν ὀρέγεσθαι πόματος εἴποις τὸν διψῶντα, μὴ συγχωροῦντες ὀρέγεσθαι λέγειν, ἀστεῖον γάρ τι τὴν ὄρεξιν εἶναι καὶ μόνου τοῦ σοφοῦ, ὑπάρχειν γοῦν αὐτὴν ὁρμὴν λογιστικὴν ἐπί τι ὅσον χρὴ ἣδοντος, ἂν δὲ ἐπιθυμεῖν, οὐδὲ οὕτως ὀνομάζειν συγχωροῦντες· τὸ μὲν γὰρ διψῆν οὐκ ἐν τοῖς φαύλοις μόνον, ἀλλὰ καὶ τοῖς ἀστείοις γίγνεσθαι, τὴν δ’ ἐπιθυμίαν αὐτήν τε φαύλην εἶναι καὶ μόνοις τοῖς φαύλοις ἐγγίνεσθαι, εἶναι γὰρ ὄρεξιν ἀθρόως ῥεπτικὴν πρὸς τὸ τυγχάνειν. εἰ δὲ μὴ μακρὸν οὕτως αὐτῆς ὁρισμὸν ποιήσειεν, ἀλλ’ ὄρεξίν [τε] ἄλογον ὑπάρχειν εἰπών, ἐπιτιμήσει μάλα σεμνῶς ἀνδρὶ πολλάκις οὐκ ἐν τῇ πραγμάτων ἐπιστήμῃ μόνον, ἀλλὰ κἀν τῇ τῶν ὀνομάτων χρήσει μυρίων διαφέροντι. τοιοῦτοι δ’ ἀμέλει καὶ τῶν παλαιῶν ἦσαν οὐκ ὀλίγοι, καθάπερ καὶ αὐτὸς ὁ Πλάτων φησίν, ὀνόμασι χρώμενοι καινῶς μετωνομασμένοις.

(Videtur mihi Chrysippus Platoni opprobrio vertisse, quod in libro quarto de re publica in synonymorum distinctione parum diligens fuisset: cui patrocinatur Galenus.)

Clemens Al. Strom. IV 18 p. 617 Pott. ὄρεξιν οὖν ἐπιθυμίας διακρίνουσιν οἱ περὶ ταῦτα δεινοί· καὶ τὴν μὲν ἐπὶ ἡδοναῖς καὶ ἀκολασίᾳ τάττουσιν, ἄλογον οὖσαν· τὴν δὲ ὄρεξιν ἐπὶ τῶν κατὰ φύσιν ἀναγκαίων, λογικὴν ὑπάρχουσαν κίνησιν.

Seneca ep. 116, 1. Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos, saepe quaesitum est: nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.

Lactant. div. instit. VI 14. Nam Stoici affectus omnes, quorum impulsu animus commovetur, ex homine tollunt, cupiditatem, laetitiam, metum, moestitiam: quorum duo priora ex bonis sunt aut futuris aut praesentibus; posteriora ex malis. Eodem modo haec quattuor morbos (ut dixi) vocant, non tam natura insitos, quam prava opinione susceptos: et idcirco eos censent exstirpari posse radicitus, si bonorum malorumque opinio falsa tollatur. Si enim nihil censeat sapiens bonum, nihil malum, nec cupiditate ardescet, nec laetitia gestiet, nec metu terrebitur nec aegritudine contrahetur.

Lactant. de ira cp. 17. Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam, esse et iniustam; et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere.

Cf. cp. 18. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint.

Clemens Al. Paed. I 13 p. 158 Pott. Πᾶν τὸ παρὰ τὸν λόγον τὸν ὀρθὸν τοῦτο ἁμάρτημά ἐστι. αὐτίκα γοῦν τὰ πάθη τὰ γενικώτατα ὧδέ πως ὁρίζεσθαι ἀξιοῦσιν οἱ φιλόσοφοι· τὴν μὲν ἐπιθυμίαν ὄρεξιν ἀπειθῆ λόγῳ· τὸν δὲ φόβον ἔκκλισιν ἀπειθῆ λόγῳ· ἡδονὴν δὲ ἔπαρσιν ψυχῆς ἀπειθῆ λόγῳ.

Philo de septen. et festis dieb. Vol. II Mang. p. 348. Πᾶν μὲν πάθος ἐπίληπτον, ἐπεὶ καὶ πᾶσα ἄμετρος καὶ πλεονάζουσα ὁρμὴ καὶ τῆς ψυχῆς ἡ ἄλογος καὶ παρὰ φύσιν κίνησις ὑπαίτιος.

Hieronymus ep. 132 (ad Ctesiphontem) 1. venena - quae de philosophorum et maxime Pythagorae et Zenonis principis Stoicorum fonte manarunt. Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum: quorum duo praesentia, duo futura sunt, asserunt exstirpari posse de mentibus et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum. Cf. dial. adv. Pelag. II 6 (ubi Chrysippum quoque nominat).

Diog. Laërt. VII 117. φασὶ δὲ καὶ ἀπαθῆ εἶναι τὸν σοφόν, διὰ τὸ ἀνέμπτωτον εἶναι. εἶναι δὲ καὶ ἄλλον ἀπαθῆ, τὸν φαῦλον, ἐν ἴσῳ λεγόμενον τῷ σκληρῷ καὶ ἀτέγκτῳ.