Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus III 8, 27. Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum: bonum igitur quod est, honestum est. - - Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens: aut, si id, non etiam diligendum: ergo etiam probandum. ita etiam laudabile: id autem honestum. Ita fit ut quod bonum sit, id etiam honestum sit.

Cf. IV 50. Iam ille sorites -: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, dein reliqui gradus.

Tusc. disp. V 43. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum.

45. Quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est, quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut quod sit honestum, id sit solum bonum.

Sextus adv. math. XI 99. Ναί, ἀλλὰ καὶ οἱ μόνον τὸ καλὸν ἀγαθὸν δοξάζοντες δείκνυσθαι νομίζουσιν ὅτι φύσει τοῦτο αἱρετόν ἐστι καὶ ἀπὸ τῶν ἀλόγων ζῴων. Ὁρῶμεν γάρ, φασίν, ὥς τινα γενναῖα ζῷα, καθάπερ ταῦρος καὶ ἀλεκτρυόνες, [ἅπερ] μηδεμιᾶς αὐτοῖς ὑποκειμένης τέρψεως καὶ ἡδονῆς διαγωνίζεται μέχρι θανάτου. Καὶ τῶν ἀνθρώπων δὲ οἱ ὑπὲρ πατρίδος ἢ γονέων ἢ τέκνων εἰς ἀναίρεσιν ἑαυτοὺς ἐπιδιδόντες οὐκ ἄν ποτε τοῦτ’ ἐποίουν, μηδεμιᾶς αὐτοῖς ἐλπιζομένης μετὰ θάνατον ἡδονῆς, εἰ μὴ φυσικῶς τὸ καλὸν καὶ ἀγαθὸν τούτους τε καὶ πᾶν τὸ γενναῖον ἀεὶ ζῷον ἐπεσπᾶτο πρὸς τὴν αὑτοῦ αἵρεσιν.

quae refutans Sextus 101. αὐτῶν γὰρ πάρεστιν ἀκούειν λεγόντων ὅτι ἡ φρονίμη διάθεσις μόνη βλέπει τὸ καλόν τε καὶ ἀγαθόν, ἡ δὲ ἀφροσύνη τυφλώττει περὶ τὴν τούτου διάγνωσιν, ὅθεν καὶ ὁ ἀλεκτρυὼν καὶ ὁ ταῦρος μὴ μετέχοντα τῆς φρονίμης διαθέσεως οὐκ ἂν βλέποι τὸ καλόν τε καὶ ἀγαθόν.

Diog. Laërt. VII 89. τήν τε ἀρετὴν διάθεσιν εἶναι ὁμολογουμένην· καὶ αὐτὴν δι’ αὑτὴν εἶναι αἱρετήν, οὐ διά τινα φόβον ἢ ἐλπίδα ἤ τι τῶν ἔξωθεν· ἐν αὐτῇ τε εἶναι τὴν εὐδαιμονίαν, ἅτε οὔσῃ ψυχῇ πεποιημένῃ πρὸς τὴν ὁμολογίαν παντὸς τοῦ βίου.

Diog. Laërt. VII 127. καὶ αὐτὴν δι’ ⟨αὑτὴν⟩ αἱρετὴν εἶναι (scil. τὴν ἀρετήν)· αἰσχυνόμεθα γοῦν ἐφ’ οἷς κακῶς πράττομεν, ὡς ἂν μόνον τὸ καλὸν εἰδότες ἀγαθόν.