Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 29. Quid vero? negarine ullo modo possit, ⟨nunquam⟩ quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit, non esse malum dolorem? Ut enim, qui mortem in malis ponit, non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. Quo posito - illud assumitur, eum qui magno sit animo ac forti, omnia quae cadere in hominem possint despicere ac pro nihilo putare. Quae cum ita sunt, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit.
Cicero de finibus III 29. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens - - certe et confidere
sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. Ex quo intelligitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit; idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.