Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Lactant. div. instit. V 17. In omnibus enim videmus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. Nocent igitur aliis, ut sibi prosint; nesciunt enim, quia malum est nocere. Homo vero, qui scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo, etiam cum incommodo suo; quod animal irrationale facere non potest: et ideo inter summas hominis virtutes innocentia numeratur. Quibus rebus apparet,
sapientissimum esse, qui mavult perire, ne noceat, ut id officium, quo a mutis discernitur servet.Origenes contra Celsum VII 50 Vol. II p. 265, 22 Kö. (p. 778 Del.). οὐδὲ γὰρ τὸ κοινωνικὸν περιγέγραπται ὥσπερ ἀπὸ τῶν ἀλόγων ζῴων οὕτω καὶ ἀπὸ τῶν ἀγροικοτέρων ἀνθρώπων· ἀλλ’ ἐπίσης ὁ ποιήσας ἡμᾶς πρὸς πάντας ἀνθρώπους πεποίηκε κοινωνικούς.