Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 64. Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare, quominus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur (quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet), certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum. Ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt.
Cicero de finibus III 65. Quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Impellimur autem natura,
ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis. 66. Itaque non facile est invenire, qui, quod sciat ipse, non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est, ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. - Quem ad modum igitur membris utimur prius quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. Quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.